EN | ES |

Facsimile view

821


< Page >

536 Listiny archivu někdy Olešnického

52.

Erhart z Knnštatu slibuje markraběti Joštovi, od něhož Moravskou Třebovou obdržel, s hra- dem tím a jeho příslušenstvím vždy věrným zůstati. (51).

V Brně, 7. května 1398.

Ego Erhardus de Cunstat not. facio tenore presencium, quod attendens multiplices gracias et immensa beneficia, quibus illustrissimus princeps, dominus Jo- docus, marchio Brandemburgensis ac marchio et dominus Morauie etc, meus domi- nus graciosissimus, me et heredes meos benignitatis sue munificencia prospicere est dignatus, et signanter considerando illam pietatem eximiam, qua michi, heredibus et successoribus meis castrum et ciuitatem seu municionem Tribouiam cum omnibus bonis suis, villis, villanis, censibus, piscinis, molendinis, siluis et vniuersis prouenti- bus, quibuscumque specialibus nominibus appellentur, prout in litteris suis super eo editis clarius inuenitur, in proprietatem et hereditatem contulit liberaliter et dona- uit, vt eo euidencius seruitutis mee et heredum meorum aifectus in conspectu eius per effectum appareat, quo sua dignata est serenitas mea et heredum meorum co- moda variis beneficiis promouere: ego superius nominatus Erhardus pro me, heredi- bus et successoribus meis prefato domino marchioni Jodoco bona fide promisi et virtute presencium animo deliberato, voluntate libera ac de certa mea sciencia sub honoris mei et fidei puritate spondeo et promitto, nunquam cum prefatis castro et ciuitate Tribouia contra serenitatem ipsius, quamdiu vixerit et egerit in humanis, contra eum esse uel fieri, seu calcaneum rebellionis erigere seu quauis occasione uel causa quibuscumque quesitis coloribus ipsius gracie rebellare, neque me vna cum he- redibus et successoribus meis de dictis ciuitate et castro dominacioni sue opponere, sed nec permittere de ipsa ciuitate et castro dampna sibi uel suis quocumque ad- uersante sibi vivente homine per quempiam irrogari et hoc ipso meo promisso ad tempora vite sue dumtaxat durante, prout superius est expressum. Et ego Boczko de Cunstat, prenominati domini Erhardi filius, cum predicto domino Erhardo, patre meo, pro me, heredibus et fratribus meis et fratrum meorum heredibus bona fide sincera, animo deliberato, voluntate libera ac de certa et plena mea sciencia prenominato principi domino Jodoco promitto et spondeo in euentum mortis predicti domini Er- hardi, patris mei, omnia, vniuersa et singula, que de uerbo ad uerbum sunt superius specifice expressata, rite tenere et ad ipsius domini marchionis vite tempora iuxta premissorum ordinem inuiolabiliter obseruare. Presencium sub nostris appensis sigil- lis testimonio litterarum dat. Brunne a. d. mill. trecent. nonag. octauo, feria tercia

proxima post dominicam, qua cantatur Cantate ete. (Dvě pečeti přivěšeny jsou na prouzcich perg.)



Text viewManuscript line view