[1] |
|
---|
[2] |
uel possessoribus huius littere; videlicet. vnam sexagenam gr. annui perpetui census
|
---|
[3] |
in festo s. Georgii nunc proxime affuturo, alteram vero sexagenam gr. annui perpe-
|
---|
[4] |
tui census in festo s. Galli tunc denique adueniente, occasione dictarum duarum
|
---|
[5] |
sexag. gr. perpetue censuando. Ubi autem iam dictus Petrus, protunc notarius Alte
|
---|
[6] |
Muthe, vel sua legittima conthoralis sepe dicta aut prememorati orphani Mathie
|
---|
[7] |
tuffi scu quicumque prescriptorum bonorum mobilium et immobilium in curia Sucken-
|
---|
[8] |
hoff fuerint successores, possessores, tutores uel comissarii, in solucione predicti annui
|
---|
[9] |
perpetui census comiserit aut comiserint negligenciam aliquam terminis in prefixis,
|
---|
[10] |
quod absit, extunc mox monicioneque prehabita iudex et iurati predicte ciuitatis Alte
|
---|
[11] |
Muthe, qui in futuris temporibus succedentibus consilio ciuitatis fuerint constituti
|
---|
[12] |
ad presidendum, debet, debebunt et tenentur sepe memorate religiose virgini domi-
|
---|
[13] |
celle Anne sanctimonialium in predicto claustro Sezemicz ordinis s. Bernhardi, atque
|
---|
[14] |
ipsius procuratori uel nunccio per ipsam ad hoc translegatum, seu quibuslibet pos-
|
---|
[15] |
sessoribus huius littere in prelibata curia Suckenhoff ac in ipsius bonis omnibus mo-
|
---|
[16] |
bilibus et immobilibus de sufficientibus pigneribus pro retento censu iuridice proui-
|
---|
[17] |
dere. Que quidem pignera sine strepitu et figura iudicii poterit et potest saluo et
|
---|
[18] |
illeso censu vendere et imponere inter cristianos seu iudeos, retentum censum quo-
|
---|
[19] |
cumque in termino nichilominus extorquendo. Ceterum est eciam expressum, quod
|
---|
[20] |
quandocumque predictam religiosam virginem domicelam Annam per diuinam per-
|
---|
[21] |
missionem de presentis vite ergastulo et ab hoc seculo emigrari contigerit, extunc
|
---|
[22] |
sepefatus census duarum sexag. gr. in bonis curie Suckenhoff ipsius post obitum de-
|
---|
[23] |
bet et debebit ad totum conuentum sanctimonialium ibidem in sepe dicto claustro
|
---|
[24] |
Sezemiez habitancium hereditarie deuolui et perpetue censuari pari forma, ut in pre-
|
---|
[25] |
sentis littere tenore superius est de uerbo ad uerbum lucidius declaratum, tam diu,
|
---|
[26] |
donec capitalis summa triginta sexagenarum gr. cum retento censu secundum numc-
|
---|
[27] |
rum cbdomadarum toti conuentui in eodem ordine sancti Bernhardi a premissis cen-
|
---|
[28] |
suantibus, quicumque fuerit uel fuerint possessoros, tutores, defensores, prouisores ct
|
---|
[29] |
comissarii in predictis bonis mobilibus et inmobilibus in curia Suckenhoff iam pre-
|
---|
[30] |
fata, integraliter et ex toto cum parata pecunia fuerit persoluta. Harum testimonio
|
---|
[31] |
litterarum, quibus nos prescripti iudex et iurati prefate ciuitatis Alte Muthe nostrum
|
---|
[32] |
maius sigillum ciuitatis in signum maioris certitudinis et testimonii roboracionem ac
|
---|
[33] |
de certa nostra sciencia presentibus duximus appendendum dat. et act. in Alta
|
---|
[34] |
Mutha a. d. mill. trecent. octogesimo nono, feria quinta in die sancte Agnetis,
|
---|
[35] |
martiris ac virg. gloriose.
|
---|
[36] |
(Pečeť schází; visela na prouZku pergamenovém.)
|
---|