EN | ES |

Facsimile view

821


< Page >

e roku 1389. 595

uel possessoribus huius littere; videlicet. vnam sexagenam gr. annui perpetui census in festo s. Georgii nunc proxime affuturo, alteram vero sexagenam gr. annui perpe- tui census in festo s. Galli tunc denique adueniente, occasione dictarum duarum sexag. gr. perpetue censuando. Ubi autem iam dictus Petrus, protunc notarius Alte Muthe, vel sua legittima conthoralis sepe dicta aut prememorati orphani Mathie tuffi scu quicumque prescriptorum bonorum mobilium et immobilium in curia Sucken- hoff fuerint successores, possessores, tutores uel comissarii, in solucione predicti annui perpetui census comiserit aut comiserint negligenciam aliquam terminis in prefixis, quod absit, extunc mox monicioneque prehabita iudex et iurati predicte ciuitatis Alte Muthe, qui in futuris temporibus succedentibus consilio ciuitatis fuerint constituti ad presidendum, debet, debebunt et tenentur sepe memorate religiose virgini domi- celle Anne sanctimonialium in predicto claustro Sezemicz ordinis s. Bernhardi, atque ipsius procuratori uel nunccio per ipsam ad hoc translegatum, seu quibuslibet pos- sessoribus huius littere in prelibata curia Suckenhoff ac in ipsius bonis omnibus mo- bilibus et immobilibus de sufficientibus pigneribus pro retento censu iuridice proui- dere. Que quidem pignera sine strepitu et figura iudicii poterit et potest saluo et illeso censu vendere et imponere inter cristianos seu iudeos, retentum censum quo- cumque in termino nichilominus extorquendo. Ceterum est eciam expressum, quod quandocumque predictam religiosam virginem domicelam Annam per diuinam per- missionem de presentis vite ergastulo et ab hoc seculo emigrari contigerit, extunc sepefatus census duarum sexag. gr. in bonis curie Suckenhoff ipsius post obitum de- bet et debebit ad totum conuentum sanctimonialium ibidem in sepe dicto claustro Sezemiez habitancium hereditarie deuolui et perpetue censuari pari forma, ut in pre- sentis littere tenore superius est de uerbo ad uerbum lucidius declaratum, tam diu, donec capitalis summa triginta sexagenarum gr. cum retento censu secundum numc- rum cbdomadarum toti conuentui in eodem ordine sancti Bernhardi a premissis cen- suantibus, quicumque fuerit uel fuerint possessoros, tutores, defensores, prouisores ct comissarii in predictis bonis mobilibus et inmobilibus in curia Suckenhoff iam pre- fata, integraliter et ex toto cum parata pecunia fuerit persoluta. Harum testimonio litterarum, quibus nos prescripti iudex et iurati prefate ciuitatis Alte Muthe nostrum maius sigillum ciuitatis in signum maioris certitudinis et testimonii roboracionem ac de certa nostra sciencia presentibus duximus appendendum dat. et act. in Alta Mutha a. d. mill. trecent. octogesimo nono, feria quinta in die sancte Agnetis, martiris ac virg. gloriose. (Pečeť schází; visela na prouZku pergamenovém.)



Text viewManuscript line view