EN | ES |

Facsimile Lines

82


< Page >

[1]
69

[2]
84.
[3]
Statut des Brünner Collegiatcapitels bezüglich der Obedienzen. Dt. 17. Mai 1392.

[4]
Nos Ditwinus prepositus et capitulum ecclesie collegiate montis sancli Petri in Bruna
[5]
ad universorum, quorum interest vel interesse poterit, volumus noticiam pervenire. Quod
[6]
quamvis super diversis articulis et punctis statum dicte nostre ecclesie et ipsius capituli
[7]
tam in spiritualibus quam temporalibus concernentibus provida statutorum institucione (?)
[8]
sagaciter et mature in magna parte sit provisum; cum tamen regimen gubernacio et
[9]
administracio omnium bonorum dicte nostre ecclesie et noslrorum, in quibus prout notabilis
[10]
experiencia docuit, ex variacione inadvertencia et nonnunquam negligencia et insufficiencia
[11]
diversorum procuratorum ad hoc constitutorum non pauca damna dispendia et incommoda
[12]
perpessi sumus, nondum adeo ad plenum tantum exlilit, quod sufficiat: cupientes igitur
[13]
huiusmodi incommodis et dispendiis congruo provisionis remedio occurrere et obviare in
[14]
nostro generali capitulo ad hec et alia. de anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo
[15]
secundo, die decima seplima mensis Maii et die sequenti specialiter per no$ celebrato, de
[16]
expresso et unanimi consensu el voluntate omnium nostrum capitulariter est statutum et
[17]
ordinatum, quod adinstar consuetudinum et statutorum venerabilis ecclesie et capituli
[18]
Olomucensis, quibus juxla et secundum primordialis fundacionis nostre privilegia et merito
[19]
nos conformare debemus, omnia bona communia ecclesie nostre dividi et distribui. debeant,
[20]
ac divisimus et distinximus in IX obediencias per canonicos prebendatos dumtaxat et non
[21]
prelatos ecclesie nostre sancti Petri supradicte decetero jure et consuetudine obedienciariorum
[22]
optandas tenendas regendas et gubernandas, quarum una esse debet in villa nostra Podole,
[23]
secunda vero in villa Welspicz, tercia in villa Praczen, quarta in villa Urhau, quinta in
[24]
villa Bellowicz, sexta in villa Bohonicz, septima in villa Nebowiez, octava in villa Gerspicz,
[25]
nona in curia Gerspicz, de quibus cum hucusque super residenciis statutum et consueludinem
[26]
non habuerimus, dictas obediencias per nos sic distinclas ad presens anliquiores canonici in
[27]
ecclesia nostra aclu prebendati, inter quos canonicum curatum sive plebanum pro tempore
[28]
computari et censeri volumus, juxla ordinem recepceionis eorum gradatim meliores, si
[29]
voluerint, possint optare el tenere, quilibet videlicet unam ex eis et non simul plures; postea
[30]
vero, cum succedente tempore aliquam earum vacare conligerit, antiquior seu senior
[31]
canonicus prebendalus de predictis apud ipsam ecclesiam nostram personaliter residens dun-
[32]
taxat ipsam ordine et jure poterit optare, non obstante, si aliqui absentes et non residentes
[33]
ipso sint in ordine recepcionis antiquiores sive seniores. Ipsi quoque obedienciarii onera eis
[34]
incumbencia vel pecunias quascunque solvere debent in terminis debitis, vel qui eis per nos
[35]
fuerint assignali. Insuper ne Super huiusmodi residenciis acquirendis ac servandis, per quas
[36]
in opcionibus obedienciarum ut premittitur jus acquiritur, ex postfaeto alique dubie questiones
[37]
oriantur, statuimus et ordinamus, quod canonicus volens censeri residens debeat coram pre-
[38]
posito el eius vices gerente et capitulo de residencia per ipsum facienda protestari et a die,
[39]
qua sic de residencia per ipsum facienda protestatus fuerit, sex mensibus Zabsque


Text viewFacsimile