EN | ES |

82

82


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

69

84. Statut des Brünner Collegiatcapitels bezüglich der Obedienzen. Dt. 17. Mai 1392.

Nos Ditwinus prepositus et capitulum ecclesie collegiate montis sancli Petri in Bruna ad universorum, quorum interest vel interesse poterit, volumus noticiam pervenire. Quod quamvis super diversis articulis et punctis statum dicte nostre ecclesie et ipsius capituli tam in spiritualibus quam temporalibus concernentibus provida statutorum institucione (?) sagaciter et mature in magna parte sit provisum; cum tamen regimen gubernacio et administracio omnium bonorum dicte nostre ecclesie et noslrorum, in quibus prout notabilis experiencia docuit, ex variacione inadvertencia et nonnunquam negligencia et insufficiencia diversorum procuratorum ad hoc constitutorum non pauca damna dispendia et incommoda perpessi sumus, nondum adeo ad plenum tantum exlilit, quod sufficiat: cupientes igitur huiusmodi incommodis et dispendiis congruo provisionis remedio occurrere et obviare in nostro generali capitulo ad hec et alia. de anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo secundo, die decima seplima mensis Maii et die sequenti specialiter per no$ celebrato, de expresso et unanimi consensu el voluntate omnium nostrum capitulariter est statutum et ordinatum, quod adinstar consuetudinum et statutorum venerabilis ecclesie et capituli Olomucensis, quibus juxla et secundum primordialis fundacionis nostre privilegia et merito nos conformare debemus, omnia bona communia ecclesie nostre dividi et distribui. debeant, ac divisimus et distinximus in IX obediencias per canonicos prebendatos dumtaxat et non prelatos ecclesie nostre sancti Petri supradicte decetero jure et consuetudine obedienciariorum optandas tenendas regendas et gubernandas, quarum una esse debet in villa nostra Podole, secunda vero in villa Welspicz, tercia in villa Praczen, quarta in villa Urhau, quinta in villa Bellowicz, sexta in villa Bohonicz, septima in villa Nebowiez, octava in villa Gerspicz, nona in curia Gerspicz, de quibus cum hucusque super residenciis statutum et consueludinem non habuerimus, dictas obediencias per nos sic distinclas ad presens anliquiores canonici in ecclesia nostra aclu prebendati, inter quos canonicum curatum sive plebanum pro tempore computari et censeri volumus, juxla ordinem recepceionis eorum gradatim meliores, si voluerint, possint optare el tenere, quilibet videlicet unam ex eis et non simul plures; postea vero, cum succedente tempore aliquam earum vacare conligerit, antiquior seu senior canonicus prebendalus de predictis apud ipsam ecclesiam nostram personaliter residens dun- taxat ipsam ordine et jure poterit optare, non obstante, si aliqui absentes et non residentes ipso sint in ordine recepcionis antiquiores sive seniores. Ipsi quoque obedienciarii onera eis incumbencia vel pecunias quascunque solvere debent in terminis debitis, vel qui eis per nos fuerint assignali. Insuper ne Super huiusmodi residenciis acquirendis ac servandis, per quas in opcionibus obedienciarum ut premittitur jus acquiritur, ex postfaeto alique dubie questiones oriantur, statuimus et ordinamus, quod canonicus volens censeri residens debeat coram pre- posito el eius vices gerente et capitulo de residencia per ipsum facienda protestari et a die, qua sic de residencia per ipsum facienda protestatus fuerit, sex mensibus Zabsque


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile