[1] |
|
---|
[2] |
|
---|
[3] |
K. Wenzel IV. ernennt für die Zeit seines Aufenthaltes in Deutschland den Markgrafen
|
---|
[4] |
Prokop zum Hauptmann im Königreiche Böhmen. Dt. Nürnberg 19. October 1397.
|
---|
[5] |
W enceslaus dei gracia Romanorum rex semper augustus et Boemie rex, illustri
|
---|
[6] |
Procopio marchioni Moravie, principi, patruo nostro carissimo graciam regiam et omne bonum.
|
---|
[7] |
Illustris princeps, patrue carissime. Postquam pridem pro disponenda imperii sacri republica
|
---|
[8] |
et recuperandis eiusdem imperii juribus, que partim diminula partim vero concullata fuere,
|
---|
[9] |
ad Almanie partes personaliter procedere decrevisset nostra serenitas, ne ob defectum nostre
|
---|
[10] |
persone heredilarium regnum nostrum Boemie et eius incolas per quempiam opprimi seu
|
---|
[11] |
alias quomodolibet contingeret molestari, te in parlem nostre sollicitudinis vocatum eiusdem
|
---|
[12] |
regni nostri Boemie capitaneum fecimus et ordinavimus, data tibi potestate plenaria honorem,
|
---|
[13] |
profectum et commodum nostrum et dicli regni nostri procurandum, et omnia alia faciendi,
|
---|
[14] |
que circa hoc necessaria forent et oportuna, prout date super hoc dileccioni tue alie maiestatis
|
---|
[15] |
nostre litere manifeste declarant. Ad finem igitur ut prefati regni nostri et incolarum ipsius
|
---|
[16] |
per te procuretur utilitas et rebellium quorumlibet, tibi forsitan obsistere volencium, dometur
|
---|
[17] |
audacia, animo deliberato, sano fidelium nostrorum accedente consilio, regia auctoritate
|
---|
[18] |
Boemie et. de cera nostra sciencia tibi virtute presencium. damus el concedimus plenam,
|
---|
[19] |
liberam et omnimodam potestatem, ut videlicet adversum omnes et singulos, cuiuscumque
|
---|
[20] |
preeminencie, condicionis, status, gradus seu dignitatis existant, qui te in procuranda regni
|
---|
[21] |
nostri republica et honore ac profectu nostro dirigendis publice vel océulte impedire forsan
|
---|
[22] |
voluerint, regni banderium nostrum erigere, qwerras movere et pro depellenda ipsorum
|
---|
[23] |
prolervia, assumptis tibi nostris et prefati regni fidelibus, necessariam et oportunam possis
|
---|
[24] |
diligenciam adhibere. Presencium sub regie nostre maieslatis sigillo testimonio literarum.
|
---|
[25] |
Datum Nuremberg anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo septimo, die decima nona
|
---|
[26] |
Octobris, regnorum nostrorum anno Boemie tricesimo quinto, Romanorum vero vicesimo secundo.
|
---|
[27] |
(Auf der Plicatur: Ad mandatum domini regis W. patriarcha Antiocenus, cancellarius;
|
---|
[28] |
auf der Rückseite: R. Petrus de Wischow. — Orig. Perg. h. Sig. in den altstiindischen Acten
|
---|
[29] |
des miihr, Landes-Archives. — Gedr. in Pelzels K, Wenzel II. Urkdb. p. 33.)
|
---|
[30] |
|
---|
[31] |
König Wenzel IV. eröffnet allen Beamten im Königreiche Böhmen, dass er den Mark-
|
---|
[32] |
grafen Prokop von Mähren zum Hauptmann des Königreiches ernannt habe. Dt. 1397
|
---|
[33] |
|
---|
[34] |
Wenceslaus. etc. universis et singulis burggraviis, castellanis nec non gubernatoribus
|
---|
[35] |
castrorum regni nostri Boemiæ, cujuscunque nobilitatis seu conditionis existant, ad quos
|
---|
[36] |
presentes pervenerint, fidelibus suis dilectis gratiam elc.
|
---|