EN | ES |

82

82


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

389

430.

K. Wenzel IV. ernennt für die Zeit seines Aufenthaltes in Deutschland den Markgrafen Prokop zum Hauptmann im Königreiche Böhmen. Dt. Nürnberg 19. October 1397.

W enceslaus dei gracia Romanorum rex semper augustus et Boemie rex, illustri Procopio marchioni Moravie, principi, patruo nostro carissimo graciam regiam et omne bonum. Illustris princeps, patrue carissime. Postquam pridem pro disponenda imperii sacri republica et recuperandis eiusdem imperii juribus, que partim diminula partim vero concullata fuere, ad Almanie partes personaliter procedere decrevisset nostra serenitas, ne ob defectum nostre persone heredilarium regnum nostrum Boemie et eius incolas per quempiam opprimi seu alias quomodolibet contingeret molestari, te in parlem nostre sollicitudinis vocatum eiusdem regni nostri Boemie capitaneum fecimus et ordinavimus, data tibi potestate plenaria honorem, profectum et commodum nostrum et dicli regni nostri procurandum, et omnia alia faciendi, que circa hoc necessaria forent et oportuna, prout date super hoc dileccioni tue alie maiestatis nostre litere manifeste declarant. Ad finem igitur ut prefati regni nostri et incolarum ipsius per te procuretur utilitas et rebellium quorumlibet, tibi forsitan obsistere volencium, dometur audacia, animo deliberato, sano fidelium nostrorum accedente consilio, regia auctoritate Boemie et. de cera nostra sciencia tibi virtute presencium. damus el concedimus plenam, liberam et omnimodam potestatem, ut videlicet adversum omnes et singulos, cuiuscumque preeminencie, condicionis, status, gradus seu dignitatis existant, qui te in procuranda regni nostri republica et honore ac profectu nostro dirigendis publice vel océulte impedire forsan voluerint, regni banderium nostrum erigere, qwerras movere et pro depellenda ipsorum prolervia, assumptis tibi nostris et prefati regni fidelibus, necessariam et oportunam possis diligenciam adhibere. Presencium sub regie nostre maieslatis sigillo testimonio literarum. Datum Nuremberg anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo septimo, die decima nona Octobris, regnorum nostrorum anno Boemie tricesimo quinto, Romanorum vero vicesimo secundo.

(Auf der Plicatur: Ad mandatum domini regis W. patriarcha Antiocenus, cancellarius; auf der Rückseite: R. Petrus de Wischow. Orig. Perg. h. Sig. in den altstiindischen Acten des miihr, Landes-Archives. Gedr. in Pelzels K, Wenzel II. Urkdb. p. 33.)

431.

König Wenzel IV. eröffnet allen Beamten im Königreiche Böhmen, dass er den Mark- grafen Prokop von Mähren zum Hauptmann des Königreiches ernannt habe. Dt. 1397 (nach dem 19. October).

Wenceslaus. etc. universis et singulis burggraviis, castellanis nec non gubernatoribus castrorum regni nostri Boemiæ, cujuscunque nobilitatis seu conditionis existant, ad quos presentes pervenerint, fidelibus suis dilectis gratiam elc.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile