[1] |
148 C. 49%. 1412, November (?)
|
---|
[2] |
nobis peccatoribus fideliter inservivit, tolerans famem, sitim, frigus, estum,
|
---|
[3] |
vigilias, debilitatem, in docendo labores, ab episcopis, sacerdotibus et
|
---|
[4] |
scribis graves contumelias perpessus est, adeo ut eum ,,voracem, pota-
|
---|
[5] |
torem", demoniacum et blasphemum appellarent, dicentes, ,quod ille
|
---|
[6] |
homo a deo non est?^, quem, notam heresis obicientes,” excommunica-
|
---|
[7] |
verunt, educentes extra civitatem, crucifixerunt tamquam maledictum.
|
---|
[8] |
Si igitur Christus talia a sacerdotibus passus est, qui omnes lan-
|
---|
[9] |
guores verbo, idque sine pecunia et sumptibus curavit, demonia eiecit,
|
---|
[10] |
mortuos suscitavit, legem dei eos docuit, in ulla re nemini nocuit, neque
|
---|
[11] |
peccatum fecit, hoc tantum, quia eorum maliciam detexit: quid miramur,
|
---|
[12] |
si hodie Antichristi ministri? qui sunt magis avari, luxuriosi, crudeles
|
---|
[13] |
et astuti quam Pharisei, servos dei persequuntur, contumelia afficiunt,
|
---|
[14] |
illis malediceunt, eos excommunicant, incarcerant et occidunt?
|
---|
[15] |
Memineritis, quid noster rex et dominus dixerit": ,Si, inquit, odit
|
---|
[16] |
vos mundus, scitote, quod me prius odio habuit; si ex mundo essetis,
|
---|
[17] |
mundus, quod suum est, diligeret. Sed quia de mundo non estis, et quia
|
---|
[18] |
ego vos elegi de mundo, ideo vos odit mundus. Mementote sermonis
|
---|
[19] |
mei, quem locutus sum vobis: non est maior servus domino suo. Si me
|
---|
[20] |
persecuti sunt, et vos persequentur. Si meum sermonem servaverunt,
|
---|
[21] |
et vestrum servabunt. Sed hec oinnia facient vobis propter nomen meum,
|
---|
[22] |
quia non noverunt eum, qui misit me“.
|
---|
[23] |
En habetis propheciam nostri salvatoris, quod illius electi persecu-
|
---|
[24] |
cionem semper pacientur a mundo, hoc est, a malis hominibus, qui Deum
|
---|
[25] |
patrem et dominum Jesum in veritate non noverunt. Nam ,licet ore
|
---|
[26] |
confiteantur se deum nosse, tamen malefactis suis eum negant", ut sanc-
|
---|
[27] |
tus Paulus ad Titum dicit." Quorum opera sunt manifesta: avaricia, si-
|
---|
[28] |
monia, fastus, luxuria, desercio et contemptus verbi dei, quique huma-
|
---|
[29] |
nas tradiciones omni verbo dei anteferunt, humilitatem, paupertatem,
|
---|
[30] |
temperanciam et amorem Christi nihili facientes.
|
---|
[31] |
Quare non cessabunt mali pios persequi, donec hic bellum Christi
|
---|
[32] |
et Antichristi durabit.** Nam dicit sanctus Paulus"; ,Omnes, qui pie
|
---|
[33] |
vivere volunt in Christo, persecucionem pacientur. Verum mali homines
|
---|
[34] |
et seductores proficient in peius, semper errantes et in errorem mittentes".
|
---|
[35] |
Wit sanctus Paulus hiis verbis, quod omnes pii pro Christo perse-
|
---|
[36] |
cucionem pacientur, mali vero errabunt et alios seducent, ac ita in ma-
|
---|
[37] |
licia suam voluntatem in perdicionem implebunt. Prophetavit igitur de
|
---|
[38] |
ilis salvator dicens": ,Ecce, ego mitto vos sieut oves in medio lupo-
|
---|
[39] |
rum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbe,
|
---|
[40] |
* in marg.: ,Sevieia Antichristi in pios. — ** in marg.: ,Bellum Christi
|
---|
[41] |
et Antichristi".
|
---|
[42] |
|
---|
[43] |
" Mat. 11, 19, Luc. 7, 84, Joh. 9, I6. — '' Joh. 15, 18—21. — “ТИ. 1, 16. — “2.
|
---|
[44] |
Tim. 3, 12—13, — " Mat. 10, 16—17, 21—23.
|
---|