EN | ES |

Facsimile view

812


< Page >

148 C. 49%. 1412, November (?)

nobis peccatoribus fideliter inservivit, tolerans famem, sitim, frigus, estum, vigilias, debilitatem, in docendo labores, ab episcopis, sacerdotibus et scribis graves contumelias perpessus est, adeo ut eum ,,voracem, pota- torem", demoniacum et blasphemum appellarent, dicentes, ,quod ille homo a deo non est?^, quem, notam heresis obicientes, excommunica- verunt, educentes extra civitatem, crucifixerunt tamquam maledictum.

Si igitur Christus talia a sacerdotibus passus est, qui omnes lan- guores verbo, idque sine pecunia et sumptibus curavit, demonia eiecit, mortuos suscitavit, legem dei eos docuit, in ulla re nemini nocuit, neque peccatum fecit, hoc tantum, quia eorum maliciam detexit: quid miramur, si hodie Antichristi ministri? qui sunt magis avari, luxuriosi, crudeles et astuti quam Pharisei, servos dei persequuntur, contumelia afficiunt, illis malediceunt, eos excommunicant, incarcerant et occidunt?

Memineritis, quid noster rex et dominus dixerit": ,Si, inquit, odit vos mundus, scitote, quod me prius odio habuit; si ex mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret. Sed quia de mundo non estis, et quia ego vos elegi de mundo, ideo vos odit mundus. Mementote sermonis mei, quem locutus sum vobis: non est maior servus domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur. Si meum sermonem servaverunt, et vestrum servabunt. Sed hec oinnia facient vobis propter nomen meum, quia non noverunt eum, qui misit me.

En habetis propheciam nostri salvatoris, quod illius electi persecu- cionem semper pacientur a mundo, hoc est, a malis hominibus, qui Deum patrem et dominum Jesum in veritate non noverunt. Nam ,licet ore confiteantur se deum nosse, tamen malefactis suis eum negant", ut sanc- tus Paulus ad Titum dicit." Quorum opera sunt manifesta: avaricia, si- monia, fastus, luxuria, desercio et contemptus verbi dei, quique huma- nas tradiciones omni verbo dei anteferunt, humilitatem, paupertatem, temperanciam et amorem Christi nihili facientes.

Quare non cessabunt mali pios persequi, donec hic bellum Christi et Antichristi durabit.** Nam dicit sanctus Paulus"; ,Omnes, qui pie vivere volunt in Christo, persecucionem pacientur. Verum mali homines et seductores proficient in peius, semper errantes et in errorem mittentes".

Wit sanctus Paulus hiis verbis, quod omnes pii pro Christo perse- cucionem pacientur, mali vero errabunt et alios seducent, ac ita in ma- licia suam voluntatem in perdicionem implebunt. Prophetavit igitur de ilis salvator dicens": ,Ecce, ego mitto vos sieut oves in medio lupo- rum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbe,

* in marg.: ,Sevieia Antichristi in pios. ** in marg.: ,Bellum Christi et Antichristi". "obijeientes Op.

" Mat. 11, 19, Luc. 7, 84, Joh. 9, I6. '' Joh. 15, 18—21. ТИ. 1, 16. 2. Tim. 3, 12—13, " Mat. 10, 16—17, 21—23.



Text viewManuscript line view