EN | ES |

Facsimile Lines

812


< Page >

[1]
198 Č. 81. 1410, Sept. 1.

[2]
cionis vestre salvo* conductu in proximo Constanciensi concilio prestante
[3]
altissimo domino comparere. Unde volens id ordinate assequi, per totam
[4]
Pragam in Latino et in Bohemico feci intimaciones, quarum dirigo co-
[5]
pias, annectere et per alias civitátes dirigere et in sermonibus procla-
[6]
mare, vestram autem Maiestatem deprecor supplicando humiliter in do-
[7]
mino, quod ob.honorem dei, profectum sancte eeclesie, ob honorem
[8]
eciam regni Bohemie, cuius heredem rex regum vestram serenitatem
[9]
esse voluit, et sic naturali inclinacione optare ipsius profectum dispo-
[10]
suit et honorem, quatenus erga mei personam sic graciam suam digna-
[11]
retur extendere, ut in pace veniens, in ipso generali concilio valeam
[12]
fidem, quam teneo, publice profiteri.

[13]
Nam sicut nichil in oculto docui, sed in publico, ubi magistri, baca-
[14]
larii, sacerdotes, barones, milites et ceteri homines plurimum conveni-
[15]
unt, sic opto non in secreto, sed in publica audiencia audiri, examinari,
[16]
predicare, et omnibus, quotquot arguere voluerint, iuvante spiritu do-
[17]
mini respondere. Nec, spero, verebor confiteri Christum dominum, et
[18]
pro eius lege verissima, si oportuerit, mortem pati. Ipse enim ,rex* re-
[19]
gum et dominus dominancium^, deus verus, existens pauper, mitis et
[20]
humilis, ,passus® est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequa-
[21]
mur vestigia eius^; ipse, ,qui? peccatum non fecit, nec inventus est
[22]
dolus in ore eius^, qui se humilians, morte sua" mortem nostram de-
[23]
struxit et nos ad paciendum humiliter obligavit, nec in vacuum, cum
[24]
dixerit?: ,Beati, qui persecucionem paciuntur propter iusticiam, quoniam
[25]
ipsorum est regnum celorum*.

[26]
Hec ego, servus eius in spe, licet inutilis, revolvens in anino sepius,
[27]
volebam et clerum et populum ad ipsius imitacionem inducere"; propter
[28]
quod datus sum in odium," non omni populo, sed illis, qui ipsi domino
[29]
moribus adversantur. A quibus citatus sepissime? ad curiam archiepis-
[30]
copi, semper me inmunem ostendi; demum citatus ad curiam," num-
[31]
quam per advocatos et procuratores meos habere audienciam potui. Et
[32]
sic me in manus iustissimi comisi^ iudicis, ob cuius gloriam vestra,
[33]
spero, clemencia michi de secura et publica audiencia, prestante Ihesu
[34]
Christo domino, providebit. Consolatus denique sum de hiis, que nobilis
[35]
et strenuus dominus Mikess Dyuoky,* vestre Maiestatis nunccius precla-
[36]
rus, retulit, quod tam pie et intente mei vestra celsitudo gerit memori-

[37]
? et salvo Vidnb. b suam Vidnb.

[38]
Sp. č. 75 a 76; vedle toho byly i vyhlášky německé (č. 77), o nichž se Hus zde
[39]
nezmiňuje, asi proto, že jich mimo Prahu neposilal. °1. Tim. 6, 15. ? Srun. Mat.
[40]
11, 29, ,mitis sum et humilis corde. * 1. Pet. 2, 21. °1. Pet. 2, 22. Mat. 5, 10.
[41]
u Obrat, jímž Hus své snahy označuje častěji; srvn. č. 87. * Sron. Thren. 3, 14: Fac-
[42]
tus sum in derisum omni populo meo. '" Od r. 1408 několikrát; v. žalobní články, jež
[43]
uveřejnil Palacký, Doc. 158 n., 164 n., 174 n., první v. i zde v příl. č. 165. R. 1410;
[44]
srvn. Palacký, Docum. str. 734; také o tom mluví Hus častěji; v. č. 46, 101 atd.
[45]
V Viz č. 46. Mikeš Divoký čili Divúček z Jemniště.


Text viewFacsimile