EN | ES |

Facsimile view

812


< Page >

198 Č. 81. 1410, Sept. 1.

cionis vestre salvo* conductu in proximo Constanciensi concilio prestante altissimo domino comparere. Unde volens id ordinate assequi, per totam Pragam in Latino et in Bohemico feci intimaciones, quarum dirigo co- pias, annectere et per alias civitátes dirigere et in sermonibus procla- mare, vestram autem Maiestatem deprecor supplicando humiliter in do- mino, quod ob.honorem dei, profectum sancte eeclesie, ob honorem eciam regni Bohemie, cuius heredem rex regum vestram serenitatem esse voluit, et sic naturali inclinacione optare ipsius profectum dispo- suit et honorem, quatenus erga mei personam sic graciam suam digna- retur extendere, ut in pace veniens, in ipso generali concilio valeam fidem, quam teneo, publice profiteri.

Nam sicut nichil in oculto docui, sed in publico, ubi magistri, baca- larii, sacerdotes, barones, milites et ceteri homines plurimum conveni- unt, sic opto non in secreto, sed in publica audiencia audiri, examinari, predicare, et omnibus, quotquot arguere voluerint, iuvante spiritu do- mini respondere. Nec, spero, verebor confiteri Christum dominum, et pro eius lege verissima, si oportuerit, mortem pati. Ipse enim ,rex* re- gum et dominus dominancium^, deus verus, existens pauper, mitis et humilis, ,passus® est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequa- mur vestigia eius^; ipse, ,qui? peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius^, qui se humilians, morte sua" mortem nostram de- struxit et nos ad paciendum humiliter obligavit, nec in vacuum, cum dixerit?: ,Beati, qui persecucionem paciuntur propter iusticiam, quoniam ipsorum est regnum celorum*.

Hec ego, servus eius in spe, licet inutilis, revolvens in anino sepius, volebam et clerum et populum ad ipsius imitacionem inducere"; propter quod datus sum in odium," non omni populo, sed illis, qui ipsi domino moribus adversantur. A quibus citatus sepissime? ad curiam archiepis- copi, semper me inmunem ostendi; demum citatus ad curiam," num- quam per advocatos et procuratores meos habere audienciam potui. Et sic me in manus iustissimi comisi^ iudicis, ob cuius gloriam vestra, spero, clemencia michi de secura et publica audiencia, prestante Ihesu Christo domino, providebit. Consolatus denique sum de hiis, que nobilis et strenuus dominus Mikess Dyuoky,* vestre Maiestatis nunccius precla- rus, retulit, quod tam pie et intente mei vestra celsitudo gerit memori-

? et salvo Vidnb. b suam Vidnb.

Sp. č. 75 a 76; vedle toho byly i vyhlášky německé (č. 77), o nichž se Hus zde nezmiňuje, asi proto, že jich mimo Prahu neposilal. °1. Tim. 6, 15. ? Srun. Mat. 11, 29, ,mitis sum et humilis corde. * 1. Pet. 2, 21. °1. Pet. 2, 22. Mat. 5, 10. u Obrat, jímž Hus své snahy označuje častěji; srvn. č. 87. * Sron. Thren. 3, 14: Fac- tus sum in derisum omni populo meo. '" Od r. 1408 několikrát; v. žalobní články, jež uveřejnil Palacký, Doc. 158 n., 164 n., 174 n., první v. i zde v příl. č. 165. R. 1410; srvn. Palacký, Docum. str. 734; také o tom mluví Hus častěji; v. č. 46, 101 atd. V Viz č. 46. Mikeš Divoký čili Divúček z Jemniště.



Text viewManuscript line view