EN | ES |

Facsimile Lines

812


< Page >

[1]
190 Č. 73. 1414.

[2]
Item dicitis?: ,Ecce ego manifeste ambulo in civitate, et respiciunt
[3]
me plebani et presbiteri, et omnes sciunt, quod sum in Betlehem, et
[4]
tamen non cessant a divinis. Magister reverende! Nou credo, quod vos
[5]
omnes ambulantem vidissent. Nimis cito et leviter condempnatis multi-
[6]
tudinem tantam. ,Nolite?* iudicare et non iudicabimini etc.^. Constat op-
[7]
positum, quia, quamcito sciverunt, vos esse in Praga, statim a divinis
[8]
cessaverunt. O venerandum predicatorem, qui de sua malicia et de pro-
[9]
ximorum periculo gloriatur! Ubi mansit illa beati Pauli sentencia ^: Si
[10]
esca scandalisat fratrem meum, carnem non manducabo in eternum".

[11]
O vos predicatorem pacientem et benignum! ,Si? non cessabis ve-
[12]
xare fideles, veniens, predicabo in civitate, et tunc cessabis a divinis,
[13]
a quibus non deberes cessare, eciam si omnes dyaboli venirent "ad Miel-
[14]
nik* de inferno. Fateor, quod si mille demones ad Mielnicum venirent,
[15]
quod absit, non cessabo a divinis; sed si vos veniretis, cessabo a divi-
[16]
nis. Nam illis non est spes salutis, cum sint iam dampnati; vobis autem
[17]
et vestris esset spes, si velletis obedire.

[18]
Et infra dicitis?: ,Sed statuta inventa a clero superbo^ etc. Quis vos
[19]
fecit cordium scrutatorem? An nescitis, interdum sub vili cappa maior
[20]
est superbia, quam sub veste sericea multum eciam preciosa? Quare
[21]
facitis, quod in me reprehenditis? Videtis? festucam in oculo meo, et
[22]
trabem in vestro non videtis.

[23]
Et dicitis?: ,Forte trepidans timore, ubi non est timor ete. Scio
[24]
forte* esse adverbium dubitandi, sed in dubiis tucior pars est eligenda.
[25]
Cercius et melius est superioribus obedire, quam eisdem contumaciter
[26]
protervire.

[27]
Illud vestrum potissimum fundamentum est, quia papa prohibet bo-
[28]
num, quia prohibet predicare?'; dicitis ergo, quod ei non sit in hoc obe-
[29]
diendum. Si velletis animadvertere, nec non a me, licet parvulo, bene
[30]
suscipere: Obedienciam, ait dominus," malo plus quam holocausta. Bo-
[31]
num holocaustum, bone sunt victime. Tamen melius fecisset Saul obe-
[32]
diendo, quam victimando. Potuit dicere contra Samuelem: O Samuel,
[33]
plus oportet obedire deo, quam hominibus. Precepit deus: non occi-
[34]
des, tu autem super Aggag dicis: occides, non parces; contrarium deo
[35]
iubes. Ft tamen iuste dampnatus est Saul, quia non obedivit voci do-
[36]
mini per Samuelem.

[37]
Et parcite michi, pacienterque suscipite: sic a simili omnes heretici

[38]
33 Jest to opět doslovný citát z listu Husova, s nímž srvn. zakončení traktátu O šesti
[39]
bludích (Erben II, 340): A kněžie Pražští i s arcibiskupem, vědúce, že jsem tu, a druzí,
[40]
videvse mne, nestavili su slużby bożie. * Srvun. Mat. 7, 1. % I. Cor. 8, 13. % Snad
[41]
se Ondřej uchýlil na Mělník po útěku doktorů theologie z Prahy; zmínka, že Hus hrozt
[42]
kázáním v jeho kostele, týká se snad nedalekého kostela v Nebuželích, jehož Ondřej ještě
[43]
v červnu 1413 byl správcem; srvn. LConf. VII, 86. * Srvn. Mat. 7, 3. ** Srun. Psalm. 52,
[44]
6. Týká se zákazu Alexandra V o kázáních v kaplích, proti němuž Hus od jeho
[45]
vydání neustával horliti. *° $гоп. 1. Reg. 15, 22 n. Srvn. Act. 5, 29.

[46]
* 223


Text viewFacsimile