190 Č. 73. 1414.
Item dicitis?: ,Ecce ego manifeste ambulo in civitate, et respiciunt
me plebani et presbiteri, et omnes sciunt, quod sum in Betlehem, et
tamen non cessant a divinis. Magister reverende! Nou credo, quod vos
omnes ambulantem vidissent. Nimis cito et leviter condempnatis multi-
tudinem tantam. ,Nolite?* iudicare et non iudicabimini etc.^. Constat op-
positum, quia, quamcito sciverunt, vos esse in Praga, statim a divinis
cessaverunt. O venerandum predicatorem, qui de sua malicia et de pro-
ximorum periculo gloriatur! Ubi mansit illa beati Pauli sentencia ^: „Si
esca scandalisat fratrem meum, carnem non manducabo in eternum".
O vos predicatorem pacientem et benignum! ,Si? non cessabis ve-
xare fideles, veniens, predicabo in civitate, et tunc cessabis a divinis,
a quibus non deberes cessare, eciam si omnes dyaboli venirent "ad Miel-
nik* de inferno“. Fateor, quod si mille demones ad Mielnicum venirent,
quod absit, non cessabo a divinis; sed si vos veniretis, cessabo a divi-
nis. Nam illis non est spes salutis, cum sint iam dampnati; vobis autem
et vestris esset spes, si velletis obedire.
Et infra dicitis?: ,Sed statuta inventa a clero superbo^ etc. Quis vos
fecit cordium scrutatorem? An nescitis, interdum sub vili cappa maior
est superbia, quam sub veste sericea multum eciam preciosa? Quare
facitis, quod in me reprehenditis? Videtis? festucam in oculo meo, et
trabem in vestro non videtis.
Et dicitis?: ,Forte trepidans timore, ubi non est timor“ ete.“ Scio
„forte* esse adverbium dubitandi, sed in dubiis tucior pars est eligenda.
Cercius et melius est superioribus obedire, quam eisdem contumaciter
protervire.
Illud vestrum potissimum fundamentum est, quia papa prohibet bo-
num, quia prohibet predicare?'; dicitis ergo, quod ei non sit in hoc obe-
diendum. Si velletis animadvertere, nec non a me, licet parvulo, bene
suscipere: Obedienciam, ait dominus," malo plus quam holocausta. Bo-
num holocaustum, bone sunt victime. Tamen melius fecisset Saul obe-
diendo, quam victimando. Potuit dicere contra Samuelem: O Samuel,
„plus“ oportet obedire deo, quam hominibus“. Precepit deus: non occi-
des, tu autem super Aggag dicis: occides, non parces; contrarium deo
iubes. Ft tamen iuste dampnatus est Saul, quia non obedivit voci do-
mini per Samuelem.
Et parcite michi, pacienterque suscipite: sic a simili omnes heretici
33 Jest to opět doslovný citát z listu Husova, s nímž srvn. zakončení traktátu „O šesti
bludích“ (Erben II, 340): A kněžie Pražští i s arcibiskupem, vědúce, že jsem tu, a druzí,
videvse mne, nestavili su slużby bożie. — * Srvun. Mat. 7, 1. — % I. Cor. 8, 13. — % Snad
se Ondřej uchýlil na Mělník po útěku doktorů theologie z Prahy; zmínka, že Hus hrozt
kázáním v jeho kostele, týká se snad nedalekého kostela v Nebuželích, jehož Ondřej ještě
v červnu 1413 byl správcem; srvn. LConf. VII, 86. — * Srvn. Mat. 7, 3. — ** Srun. Psalm. 52,
6. — Týká se zákazu Alexandra V o kázáních v kaplích, proti němuž Hus od jeho
vydání neustával horliti. — *° $гоп. 1. Reg. 15, 22 n. — “ Srvn. Act. 5, 29.
* 223