[1] |
|
---|
[2] |
Pardus filius fabiani et alii quam plures clerici et milites. Datum Olomuc
|
---|
[3] |
per manum Wilhelmi prothonotarii nostri. Anno domini M. CC. L. HII.
|
---|
[4] |
E codice membran. Olomucensi lI. f. 21.
|
---|
[5] |
|
---|
[6] |
Jdem fratribus Praedicatoribus Olomucii confirmat collatam a patre suo
|
---|
[7] |
Wenceslao capellam sancti Michaélis ibidem cum areis adjacentibus.
|
---|
[8] |
Dt. Brunae, XII. Kalendas Marlii, 1255.
|
---|
[9] |
Otakarus qui et Premisl dei gratia dominus Regni Bohemie, Dux
|
---|
[10] |
Austrie ac Marchio Morauie vniuersis presentes literas inspecturis in
|
---|
[11] |
perpetuum. Quia temporalium donatio propter dominum plus conferré dan-
|
---|
[12] |
tibus quam accipientibus consueuit, eo quod magna pro paruis, celestia
|
---|
[13] |
pro terrenis, pro temporalibus recipiant sempiterna, omni homini habenti
|
---|
[14] |
diuitias huius mundi nec in his finem sue letitie deponenti, est necessarium
|
---|
[15] |
ad salutem, ut pauperibus in presenti usum communicent collatorum, cum
|
---|
[16] |
quibus in futuro fructum percipiant eternorum. Nouerit igitur tam presentium
|
---|
[17] |
etas, quam futurorum posteritas, quod pie memorie pater noster Wenceslaus
|
---|
[18] |
illustris Rex Bohemorum volens operibus hoc efficere pietatis, quatenus de
|
---|
[19] |
regno temporali, ad regnum perpetuum transferretur, pauperibus spiritu
|
---|
[20] |
fratribus videlicet. predicatoribus in. Olomucz capellam S. Michaelis cum
|
---|
[21] |
areis ad se pertinentibus contulit iure perpetuo possidendam. Sed et nos
|
---|
[22] |
ad idem tendentes, ipsiusque donationes liberalius prosequi. cupientes, non
|
---|
[23] |
solum collata ipsis fratribus confirmauimus, imo etiam alia super addidimus
|
---|
[24] |
intuitu remedii anime patris nostri et nostri et nostre sanitatis, fratrum
|
---|
[25] |
predicatorum quieti et necessitatibus prouidentes, quatenus ibidem deuotius
|
---|
[26] |
domino famulentur. Vt autem utraque collatio possit inuiolabilis permanere,
|
---|
[27] |
nec ei per quemquam imposterum valeat derogari, ipsam scripto fecimus
|
---|
[28] |
commendari, scriptumque nostri sigilli robore communiri. "l'estes huius
|
---|
[29] |
donationis sunt hii: dominus Witko de noua domo. Marquardus, subca-
|
---|
[30] |
merarius Bohemie. Bohuslaus filius Cerhonis. Leo de Bolehradicz. Her-
|
---|
[31] |
mannus de Lethouicz. Stephanus gener Sudomiri, viri nobilis Regni nostri.
|
---|
[32] |
Insuper curie nostre capellani Gaudentius et Woyslaus et alii quam plures.
|
---|