EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

191

Pardus filius fabiani et alii quam plures clerici et milites. Datum Olomuc per manum Wilhelmi prothonotarii nostri. Anno domini M. CC. L. HII.

E codice membran. Olomucensi lI. f. 21.

CCXVI.

Jdem fratribus Praedicatoribus Olomucii confirmat collatam a patre suo Wenceslao capellam sancti Michaélis ibidem cum areis adjacentibus. Dt. Brunae, XII. Kalendas Marlii, 1255.

Otakarus qui et Premisl dei gratia dominus Regni Bohemie, Dux Austrie ac Marchio Morauie vniuersis presentes literas inspecturis in perpetuum. Quia temporalium donatio propter dominum plus conferré dan- tibus quam accipientibus consueuit, eo quod magna pro paruis, celestia pro terrenis, pro temporalibus recipiant sempiterna, omni homini habenti diuitias huius mundi nec in his finem sue letitie deponenti, est necessarium ad salutem, ut pauperibus in presenti usum communicent collatorum, cum quibus in futuro fructum percipiant eternorum. Nouerit igitur tam presentium etas, quam futurorum posteritas, quod pie memorie pater noster Wenceslaus illustris Rex Bohemorum volens operibus hoc efficere pietatis, quatenus de regno temporali, ad regnum perpetuum transferretur, pauperibus spiritu fratribus videlicet. predicatoribus in. Olomucz capellam S. Michaelis cum areis ad se pertinentibus contulit iure perpetuo possidendam. Sed et nos ad idem tendentes, ipsiusque donationes liberalius prosequi. cupientes, non solum collata ipsis fratribus confirmauimus, imo etiam alia super addidimus intuitu remedii anime patris nostri et nostri et nostre sanitatis, fratrum predicatorum quieti et necessitatibus prouidentes, quatenus ibidem deuotius domino famulentur. Vt autem utraque collatio possit inuiolabilis permanere, nec ei per quemquam imposterum valeat derogari, ipsam scripto fecimus commendari, scriptumque nostri sigilli robore communiri. "l'estes huius donationis sunt hii: dominus Witko de noua domo. Marquardus, subca- merarius Bohemie. Bohuslaus filius Cerhonis. Leo de Bolehradicz. Her- mannus de Lethouicz. Stephanus gener Sudomiri, viri nobilis Regni nostri. Insuper curie nostre capellani Gaudentius et Woyslaus et alii quam plures.



Text viewManuscript line view