[1] |
|
---|
[2] |
|
---|
[3] |
nichilominus in vestro monasterio exclusis excommunicatis et interdictis
|
---|
[4] |
diuina officia celebrare. Paci quoque ac trauquillitati vestre paterna in
|
---|
[5] |
posterum sollicitudine prouidere uolentes auctoritate apostolica prohibemus,
|
---|
[6] |
ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu
|
---|
[7] |
furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere
|
---|
[8] |
vel interficere, seu violenciam audeat exercere. Preterea omnes libertates
|
---|
[9] |
et immunitates a predecessoribus. nostris Romanis pontificibus ordini vestro
|
---|
[10] |
concessas nec non et exempciones secularium exaccionum a regibus et
|
---|
[11] |
principibus vel aliis fidelibus racionabiliter vobis indultas auctoritate apo-
|
---|
[12] |
stolica confirmamus et presentis scripti priuilegio communimus. Decernimus
|
---|
[13] |
ergo, vt nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere per-
|
---|
[14] |
turbare aut eius possessiones aulfferre, vel ablatas retinere, seu quibuslibet
|
---|
[15] |
vexacionibus fatigare: sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum
|
---|
[16] |
gubernacione ac sustentacione concessa sunt, vsibus omnimodis profutura,
|
---|
[17] |
salua sedis apostolice auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica
|
---|
[18] |
secularisque. persona hanc nostre constitucionis paginam sciens, contra
|
---|
[19] |
eam temere venire temptauerit, secundo tercioue commonita, nisi reatum
|
---|
[20] |
suum congrua satisfaccione correxerit, potestatis honorisque sui careat
|
---|
[21] |
dignitate reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cogno-
|
---|
[22] |
scat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris
|
---|
[23] |
nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte sub-
|
---|
[24] |
iaceat vlcioni. Cunctis autem, eidem loco sua iura seruantibus, sit pax
|
---|
[25] |
domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bone accionis percipiant,
|
---|
[26] |
et aput districtum iudicem premia eterne pacis iuueniant. Amen. Datum
|
---|
[27] |
Lugduni per manum magistri Martini sancte Romane ecclesie vicecancel-
|
---|
[28] |
larii XV. Kalend. Ianuarii, indiccione VIIII. incarnacionis dominice anno
|
---|
[29] |
MCCL. Pontificatus vero domini Innocencii pape IIM. anno octauo.
|
---|
[30] |
Apograpbhum in codice Welehrad. f. 21.
|
---|
[31] |
17*
|
---|