EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

131

nichilominus in vestro monasterio exclusis excommunicatis et interdictis diuina officia celebrare. Paci quoque ac trauquillitati vestre paterna in posterum sollicitudine prouidere uolentes auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere vel interficere, seu violenciam audeat exercere. Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus. nostris Romanis pontificibus ordini vestro concessas nec non et exempciones secularium exaccionum a regibus et principibus vel aliis fidelibus racionabiliter vobis indultas auctoritate apo- stolica confirmamus et presentis scripti priuilegio communimus. Decernimus ergo, vt nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere per- turbare aut eius possessiones aulfferre, vel ablatas retinere, seu quibuslibet vexacionibus fatigare: sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum gubernacione ac sustentacione concessa sunt, vsibus omnimodis profutura, salua sedis apostolice auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisque. persona hanc nostre constitucionis paginam sciens, contra eam temere venire temptauerit, secundo tercioue commonita, nisi reatum suum congrua satisfaccione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cogno- scat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte sub- iaceat vlcioni. Cunctis autem, eidem loco sua iura seruantibus, sit pax domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bone accionis percipiant, et aput districtum iudicem premia eterne pacis iuueniant. Amen. Datum Lugduni per manum magistri Martini sancte Romane ecclesie vicecancel- larii XV. Kalend. Ianuarii, indiccione VIIII. incarnacionis dominice anno MCCL. Pontificatus vero domini Innocencii pape IIM. anno octauo.

Apograpbhum in codice Welehrad. f. 21.

17*



Text viewManuscript line view