EN | ES |

Facsimile Lines

69


< Page >

[1]

[2]
108

[3]

[4]
CXL.

[5]
Idem mandat eidem episcopo, ul absolvat regem Boémiae a juramento,
[6]
super cessione regni filio suo praestito. Dt. Lugduni, VIII. Kal. Maji,
[7]
1249.

[8]
Énnocentius episcopus seruus seruorum dei. Venerabili fratri . .
[9]
episcopo Misnensi salutem et apostolicam benedictionem. . Cum carissimus
[10]
in Christo filius noster . . illustris Rex Boemie, nobili viro . . nato eius
[11]
una cum nonnullis baronibus regni Boemie conítra ipsum nequiter insurgente
[12]
ac eum impugnante hostiliter; iuramentum 'super cessione dicti regis (sic)
[13]
eisdem nato et baronibus coactus prestitisse dicatur: mandamus quatenus,
[14]
si est ita, auctoritate nostra ipsum regem absoluas ab huiusmodi iuramento,
[15]
concessa tibi eiusdem regis obtentu absoluendi iuxta formam ecclesie ab
[16]
excommunicationis sententia, omnes illos, qui eidem in recuperatione regni
[17]
et honoris.sui assistendo contra predictos pro incendiis dictam sententiam
[18]
incurrerunt, et iniungendi eis quod de iure fuerit iniungendum, auctoritate
[19]
presentium facultate; prouiso, quod iidem incendiarii, quibus dampna intu-
[20]
lerunt per incendia, satisfaciant competenter. Dat. Lugduni, octauo Kal,
[21]
Maii. Pontificatus nostri anno sexto.

[22]
Ex eodem Regesto epistola 469,

[23]
CXLI.

[24]
WV enceslaus rex Bohemorum . . ecclesie sancte Marie in Doxan et
[25]
sororibus ibidem pro remedio anime patris Ottacari..et uxoris sue Cune-
[26]
gundis concedi(. varias exemtiones et libertates. Huius rei testes sunt:
[27]
Hermannus prepositus Luthomericensis. Otto prepositus Melnicensis. Cuno
[28]
prepositus Boleslauiensis. Castolaus de Syttauia, et Henricus filius eius.
[29]
Borso aule nosíre marescallus. Gallus de Lewenberg. Ierossius de Scli-
[30]
wene. Zmilo de Syttania. Ioannes Lozzos. Ludohldus iudex de Luthomeric,
[31]
et alii quam plures. Datum in Lutomeritz per manum Herbordi Pragensis
[32]
canonici, curie nostre notarii. anno domini MCCXLIX. X. Kal. Augusti.

[33]
Hugo Annales Praemonstrat. in probationibus.

[34]


Text viewFacsimile