EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

108

CXL.

Idem mandat eidem episcopo, ul absolvat regem Boémiae a juramento, super cessione regni filio suo praestito. Dt. Lugduni, VIII. Kal. Maji, 1249.

Énnocentius episcopus seruus seruorum dei. Venerabili fratri . . episcopo Misnensi salutem et apostolicam benedictionem. . Cum carissimus in Christo filius noster . . illustris Rex Boemie, nobili viro . . nato eius una cum nonnullis baronibus regni Boemie conítra ipsum nequiter insurgente ac eum impugnante hostiliter; iuramentum 'super cessione dicti regis (sic) eisdem nato et baronibus coactus prestitisse dicatur: mandamus quatenus, si est ita, auctoritate nostra ipsum regem absoluas ab huiusmodi iuramento, concessa tibi eiusdem regis obtentu absoluendi iuxta formam ecclesie ab excommunicationis sententia, omnes illos, qui eidem in recuperatione regni et honoris.sui assistendo contra predictos pro incendiis dictam sententiam incurrerunt, et iniungendi eis quod de iure fuerit iniungendum, auctoritate presentium facultate; prouiso, quod iidem incendiarii, quibus dampna intu- lerunt per incendia, satisfaciant competenter. Dat. Lugduni, octauo Kal, Maii. Pontificatus nostri anno sexto.

Ex eodem Regesto epistola 469,

CXLI.

WV enceslaus rex Bohemorum . . ecclesie sancte Marie in Doxan et sororibus ibidem pro remedio anime patris Ottacari..et uxoris sue Cune- gundis concedi(. varias exemtiones et libertates. Huius rei testes sunt: Hermannus prepositus Luthomericensis. Otto prepositus Melnicensis. Cuno prepositus Boleslauiensis. Castolaus de Syttauia, et Henricus filius eius. Borso aule nosíre marescallus. Gallus de Lewenberg. Ierossius de Scli- wene. Zmilo de Syttania. Ioannes Lozzos. Ludohldus iudex de Luthomeric, et alii quam plures. Datum in Lutomeritz per manum Herbordi Pragensis canonici, curie nostre notarii. anno domini MCCXLIX. X. Kal. Augusti.

Hugo Annales Praemonstrat. in probationibus.



Text viewManuscript line view