EN | ES |

Facsimile Lines

63


< Page >

[1]
sualibus uideretur interpretationis et declarationis remedio indigere, nos
[2]
freti auctoritate Marciane legis, que digestis de regulis Juris ait: Quod in
[3]
ambiguis occasionibus eius sententia maxime spectanda sit, qui eam protu-
[4]
lisset, presertim cum etiam permisso canonis: eus sit interpretari, cuius
[5]
est concedere ad interpretandum et declarandum de censualibus articu-
[6]
lum, accedentibus votis et consensu partium. Nos in nomine domini accin-
[7]
ximus iuxta consciencie nostre veritatem. Igitur non fauori partium et
[8]
personarum , sed equitati causarum intendentes intentionem nostram, quam
[9]
in ipso actu arbitrandi deo teste nos habuisse recognoscimus; in hiis scri-
[10]
ptis publicamus, quod in articulo de censualibus, qui talis est. Omnes
[11]
censuales domos ... sacramenta ad eandem sancti Petri ... devoluuntur,
[12]
nihil aliud intendimus, quam ut si predicte censuales domus plebano sancti
[13]
Petri et non alterius persone seu aliis personis censum immediate solve-
[14]
rint, tunc ipse domus censuales cum suis habitatoribus sub omni ecclesia-
[15]
stico iure ad ecclesiam sancti Petri deberent merito pertinere. Nunc vero,
[16]
cum supradicte censuales domus, licet in fundo sancti Petri site sint, non
[17]
tamen plebano sancti Petri, sed aliis quibusdam censum tribuunt, intentio-
[18]
nis nostre non exstitit, ut ratione fundi ad sanctum Petrum pertinentis et
[19]
aliis hominibus censum solventis, ipse domus sub ecclesiastico jure ad ec-
[20]
clesiam sancti Petri pertinere deberent, maxime cum lex inutilibus stipula-
[21]
tionibus dicat: Si de re alia senserit stpulator, et de alia promissor, per-
[22]
inde nulla contrahitur obligacio. At intentio nostra se ad aliud, quam ad
[23]
illud, ad quod votum plebani et partis ecclesie sancti Petri post latum ar-
[24]
bitrium nostrum collimabat, noscitur extendisse, itaque interpretando et de-
[25]
clarando in hiis scriptis publicamus, quod antedicte censuales domus, licet
[26]
ut predictum est in proprietate sancti Petri site sint, non tamen immediate
[27]
plebano sancti Petri sed aliis personis sub emphyteosis seu conductionis
[28]
seu cuiuscunque alterius iuris vel possessionis titulo censum tribuunt, iuxta
[29]
intentionem nostram, quam in ferendo arbitrio nos habuisse, teste conscientia
[30]
recognoscimus, sub omni ecclesiastico iure ad ecclesiam s. Jacobi debeant
[31]
pertinere. In cuius rei testimonium presentes litteras conscribi fecimus,
[32]
sigillo nostro necnon sigillis venerabilium domini Johannis tunc de Sar nunc
[33]
vero de Pomuk abbatis, necnon domini Waltheri coabbatis nostri de Zmiln-
[34]
haim, quorum presentia et consilio in ferendo arbitrium nitebamur, fideliter


Text viewFacsimile