EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

sualibus uideretur interpretationis et declarationis remedio indigere, nos freti auctoritate Marciane legis, que digestis de regulis Juris ait: Quod in ambiguis occasionibus eius sententia maxime spectanda sit, qui eam protu- lisset, presertim cum etiam permisso canonis: eus sit interpretari, cuius est concedere ad interpretandum et declarandum de censualibus articu- lum, accedentibus votis et consensu partium. Nos in nomine domini accin- ximus iuxta consciencie nostre veritatem. Igitur non fauori partium et personarum , sed equitati causarum intendentes intentionem nostram, quam in ipso actu arbitrandi deo teste nos habuisse recognoscimus; in hiis scri- ptis publicamus, quod in articulo de censualibus, qui talis est. Omnes censuales domos ... sacramenta ad eandem sancti Petri ... devoluuntur, nihil aliud intendimus, quam ut si predicte censuales domus plebano sancti Petri et non alterius persone seu aliis personis censum immediate solve- rint, tunc ipse domus censuales cum suis habitatoribus sub omni ecclesia- stico iure ad ecclesiam sancti Petri deberent merito pertinere. Nunc vero, cum supradicte censuales domus, licet in fundo sancti Petri site sint, non tamen plebano sancti Petri, sed aliis quibusdam censum tribuunt, intentio- nis nostre non exstitit, ut ratione fundi ad sanctum Petrum pertinentis et aliis hominibus censum solventis, ipse domus sub ecclesiastico jure ad ec- clesiam sancti Petri pertinere deberent, maxime cum lex inutilibus stipula- tionibus dicat: Si de re alia senserit stpulator, et de alia promissor, per- inde nulla contrahitur obligacio. At intentio nostra se ad aliud, quam ad illud, ad quod votum plebani et partis ecclesie sancti Petri post latum ar- bitrium nostrum collimabat, noscitur extendisse, itaque interpretando et de- clarando in hiis scriptis publicamus, quod antedicte censuales domus, licet ut predictum est in proprietate sancti Petri site sint, non tamen immediate plebano sancti Petri sed aliis personis sub emphyteosis seu conductionis seu cuiuscunque alterius iuris vel possessionis titulo censum tribuunt, iuxta intentionem nostram, quam in ferendo arbitrio nos habuisse, teste conscientia recognoscimus, sub omni ecclesiastico iure ad ecclesiam s. Jacobi debeant pertinere. In cuius rei testimonium presentes litteras conscribi fecimus, sigillo nostro necnon sigillis venerabilium domini Johannis tunc de Sar nunc vero de Pomuk abbatis, necnon domini Waltheri coabbatis nostri de Zmiln- haim, quorum presentia et consilio in ferendo arbitrium nitebamur, fideliter



Text viewManuscript line view