[1] |
|
---|
[2] |
anno 1294—1306, in adpendice peculiari et omnes tabulas publicas
|
---|
[3] |
prioris periodi medio tempore vel integras vel in partibus abruptis reper-
|
---|
[4] |
tas, et indicia ex aliis operibus historicis ad Mor»viae historiam provo-
|
---|
[5] |
cantia promere placuerat. Fuit insuper ea quoque auctoris ratio, ut huicce
|
---|
[6] |
ulümo codicis sui diplomatici tomo ad commodiorem totius operis usum in-
|
---|
[7] |
dicem omnium in illo tam hominum quam locorum occurrentium nominum
|
---|
[8] |
adnecteret, commentariumque ad omnes quinque fomos peculiari volumine
|
---|
[9] |
componeret; sed consilium ipsius mors praematura, qua idibus Januarii
|
---|
[10] |
anni 1847. praeter. opinionem absumptus est, irritum reddidit eo ipso tem-
|
---|
[11] |
pore, quum ad hunc cultoribus historiae pairiae acceptum sane laborem
|
---|
[12] |
jam sese accincturus esset. |
|
---|
[13] |
Ne igitur hoc tanti momenti opus suis numeris non absolutum relin-
|
---|
[14] |
queretur, neve majori utilitate ex indice promisso accessura privaretur,
|
---|
[15] |
ego auctori in provincia sua difficiliori gerenda posterioribus annis adjutor
|
---|
[16] |
additus et post ejus mortem filiae relictae tutor constitutus in animum sta-
|
---|
[17] |
tim induxi, codicis sui diplomatici, cujus jam quatuor tomi typis sunt editi,
|
---|
[18] |
residuum tomum in lucem emittere. |
|
---|
[19] |
Tomus hic manuscriptus jam quidem anno 1838. a librorum judice
|
---|
[20] |
approbatus novis tamen literarum monumentis interim inventis redintegran-
|
---|
[21] |
dus supplementaque ad priores tomos pertinentia partim e relicto ast non-
|
---|
[22] |
dum in ordinem redacto adparatu historico, partim e rebus sub auspiciis |
|
---|
[23] |
Statuum Moraviae ad historiam illius, e quocumque ad id tempus hauriri
|
---|
[24] |
potuerant fonte collectis, uberius deprompta suo quaeque loco erant di-
|
---|
[25] |
gerenda.
|
---|