EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

IV

anno 1294—1306, in adpendice peculiari et omnes tabulas publicas prioris periodi medio tempore vel integras vel in partibus abruptis reper- tas, et indicia ex aliis operibus historicis ad Mor»viae historiam provo- cantia promere placuerat. Fuit insuper ea quoque auctoris ratio, ut huicce ulümo codicis sui diplomatici tomo ad commodiorem totius operis usum in- dicem omnium in illo tam hominum quam locorum occurrentium nominum adnecteret, commentariumque ad omnes quinque fomos peculiari volumine componeret; sed consilium ipsius mors praematura, qua idibus Januarii anni 1847. praeter. opinionem absumptus est, irritum reddidit eo ipso tem- pore, quum ad hunc cultoribus historiae pairiae acceptum sane laborem jam sese accincturus esset. |

Ne igitur hoc tanti momenti opus suis numeris non absolutum relin- queretur, neve majori utilitate ex indice promisso accessura privaretur, ego auctori in provincia sua difficiliori gerenda posterioribus annis adjutor additus et post ejus mortem filiae relictae tutor constitutus in animum sta- tim induxi, codicis sui diplomatici, cujus jam quatuor tomi typis sunt editi, residuum tomum in lucem emittere. |

Tomus hic manuscriptus jam quidem anno 1838. a librorum judice approbatus novis tamen literarum monumentis interim inventis redintegran- dus supplementaque ad priores tomos pertinentia partim e relicto ast non- dum in ordinem redacto adparatu historico, partim e rebus sub auspiciis | Statuum Moraviae ad historiam illius, e quocumque ad id tempus hauriri

potuerant fonte collectis, uberius deprompta suo quaeque loco erant di-

gerenda.



Text viewManuscript line view