EN | ES |

Facsimile Lines

63


< Page >

[1]
41

[2]
XL.

[3]
Bonifacius VIII. papa monasterio Tisnowicensi indulget, ut bona, quae
[4]
sorores justo titulo contingunt, recipere et retinere valeat. Dto. Romae
[5]
XVII. Kalend. Januarii 1995.

[6]
Bonifacius episcopus, seruus seruorum dei, dilectis in Christo filia-
[7]
bus, abbatisse et conuentui monasterii de Porta celi in Tischnowitz, Ci-
[8]
sterciensis ordinis, Olomucensis diocesis, salutem et apostolicam benedictio-
[9]
nem. Deuotionis uestre precibus inclinati presentium vobis auctoritate
[10]
concedimus, ut possessiones et alia bona mobilia et immobilia, que liberas
[11]
personas sororum vestrarum, mundi relicta vanitate ad vestrum monaste-
[12]
rium convolantium et professionem facientium, in eodem iure successionis :
[13]
uel alio iusto titulo, si remansissent in seculo, contigissent, et ipse potuis-
[14]
sent aliis libere erogare, feudalibus duntaxat exceptis, valeatis petere, re-
[15]
cipere ac etiam retinere, sine iuris preiudicio alieni. Nulli ergo omnino
[16]
hominum liceat, hanc paginam nostre concessionis infringere, uel ei ausu
[17]
temerario contraire. Si quis autem hoc attentare presumpserit, indignatio-
[18]
nem omnipotentis dei, et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se no-
[19]
uerit incursurum. Datum Rome apud S. Petrum, decimo septimo Calendas
[20]
Januarii, pontificatus nostri anno primo.

[21]
E codice Tisnowic.

[22]
XLI.

[23]
"Bernhardus , episcopus Misnensis, pro ecclesia monasterii Sarensis indul-

[24]
gentias elargitur. Datum Chotébor. XIII. Kal. Februarii 1296.

[25]
Bern. dei gratia Misnensis ecclesie episcopus. Vniuersis: Christi
[26]
fidelibus presentes literas inspecturis salutem in domino. Gloriosus Deus
[27]
in sanctis suis in ipsorum glorificacione gaudet, in veneratione beate Ma-
[28]
rie iocundius delectatur eo, quod ipsa utpote eius mater meruit sublimius
[29]
collocari. Cupientes igitur, ut monasterium in Sare, Pragensis diocesis
[30]
congruis frequentetur honoribus, nos de omnipotentis dei misericordia et

[31]
6


Text viewFacsimile