EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

41

XL.

Bonifacius VIII. papa monasterio Tisnowicensi indulget, ut bona, quae sorores justo titulo contingunt, recipere et retinere valeat. Dto. Romae XVII. Kalend. Januarii 1995.

Bonifacius episcopus, seruus seruorum dei, dilectis in Christo filia- bus, abbatisse et conuentui monasterii de Porta celi in Tischnowitz, Ci- sterciensis ordinis, Olomucensis diocesis, salutem et apostolicam benedictio- nem. Deuotionis uestre precibus inclinati presentium vobis auctoritate concedimus, ut possessiones et alia bona mobilia et immobilia, que liberas personas sororum vestrarum, mundi relicta vanitate ad vestrum monaste- rium convolantium et professionem facientium, in eodem iure successionis : uel alio iusto titulo, si remansissent in seculo, contigissent, et ipse potuis- sent aliis libere erogare, feudalibus duntaxat exceptis, valeatis petere, re- cipere ac etiam retinere, sine iuris preiudicio alieni. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre concessionis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare presumpserit, indignatio- nem omnipotentis dei, et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se no- uerit incursurum. Datum Rome apud S. Petrum, decimo septimo Calendas Januarii, pontificatus nostri anno primo.

E codice Tisnowic.

XLI.

"Bernhardus , episcopus Misnensis, pro ecclesia monasterii Sarensis indul-

gentias elargitur. Datum Chotébor. XIII. Kal. Februarii 1296.

Bern. dei gratia Misnensis ecclesie episcopus. Vniuersis: Christi fidelibus presentes literas inspecturis salutem in domino. Gloriosus Deus in sanctis suis in ipsorum glorificacione gaudet, in veneratione beate Ma- rie iocundius delectatur eo, quod ipsa utpote eius mater meruit sublimius collocari. Cupientes igitur, ut monasterium in Sare, Pragensis diocesis congruis frequentetur honoribus, nos de omnipotentis dei misericordia et

6



Text viewManuscript line view