EN | ES |

Facsimile Lines

350


< Page >

[1]
Č. 200: 31. ledna 1432. 137

[2]
Et sic Procopius cum aliis Taboritis proficiscetur ad convencionem et dietam Pra-
[3]
gensem, que erit post festum s. Dorothee, et non intelligo aliud, nisi quod ad alte-
[4]
riores rixas prorumpent et conferent super illo, qualiter daturi sunt responsum
[5]
super literis ipsis transmissis; et quidquid responderint, non negligam Maiestati
[6]
Vestre citissime intimare.

[7]
Insuper scire dignetur Vestra Maiestas, quod ad me venerunt et tractaverunt
[8]
in Trzebonii Procopius capitaneus, consules Taborenses et multi alii de parte ipso-
[9]
rum, interrogantes me et rogantes, ut si aliguos modos et vias scirem, per guos
[10]
ipsorum captivi, quos dominus dux Austrie vinctos tenet? super fideiussoria cau-
[11]
cione possent liberari; et inter cetera Procopius solus ad partem ad me talia verba
[12]
protulit: ,Carissime domine! in casu, quo ad concilium deberemus transire, intelli-
[13]
gisne, an nobis aliquid mali evenire possit? Ex quo tu literas nobis illas misisti,
[14]
onus laboris assumendo, confidimus de te, quod nos premunies." Ego respondi:
[15]
»Nihil scio, nisi quod literas illas de mandato domini mei regis vobis transmisi;
[16]
indubius tamen sum, quod quidquid conventum fuerit, hoc vobis secure tenebitur." Et
[17]
subiunxit Procopius: ,In casu, quo ire deberemus, vellemus ante omnia habere salvos
[18]
conductus domini ducis Austrie et aliorum principum nobis vicinorum et eciam
[19]
aliorum remociorum, et quod tu, domine, cum persona tua propria ad concilium nos
[20]
omnino conduceres et reduceres, petentes, ut nobis respondeas, si hoc facere velis vel
[21]
non." Ego respondi: ,Seis, quod multis guerris in Bohemia implicatus sum nec propter
[22]
illas possem commodose de patria mea exire.^ Quamobrem, serenissime rex, Deus
[23]
novit, quod invitus cum ipsis transirem: nihilominus, si utique erit voluntas vestra,
[24]
omnibus negociis meis postpositis, eciam si me magna pro eo oporteret sustinere
[25]
incommoda, si aliquid boni Vestre Maiestati et huic regno deberet succedere, volo
[26]
gratanter voluntati Vestre tamquam domini mei graciosissimi satisfacere, multum
[27]
deprecando, si possibile esse potest, quod de huiusmodi transitu de gracia Vestra
[28]
supportarer. Et tamen si aliter fieri non poterit, Maiestas Vestra scit, quod hucus-
[29]
que non peperci neque rebus neque corpori penes Maiestatem Vestram: ita et modo
[30]
non intendo aliud facere nisi ut fidelis servitor eiusdem.?

[31]
Preterea Procopius mandavit exercitui suo, ut appropinquaret versus Benessow,
[32]
quinque miliaribus a Praga distantem, propter illam convencionem, que in Praga
[33]
debebit teneri, quoniam Pragenses et eorum adherentes prescriptos articulos tenere
[34]
volunt et defendere, existentes bene forciores, quam Procopius sit cum suis, qui ad
[35]
eosdem nullatenus vult consentire, dicens, quod sint adinvenciones humane. Et non
[36]
intelligo aliud, nisi quod aliquid valde extranei in dieta illa inter eos emerget. Ego
[37]
autem volo nuncios meos in continenti illuc transmittere et responsum super literis

[38]
a) tak Palacky na uv. m. s. 145.

[39]
1) 10. února 1432, viz pozn. 2 na str. 134. 2) viz pozn. 5. na str. 136. 3) k jednání
[40]
o bezpečný průvod srv. též Monum. concil. I, 196 a 198. Srv. též níže v č. 204.
[41]
18


Text viewFacsimile