EN | ES |

Facsimile view

350


< Page >

Č. 200: 31. ledna 1432. 137

Et sic Procopius cum aliis Taboritis proficiscetur ad convencionem et dietam Pra- gensem, que erit post festum s. Dorothee, et non intelligo aliud, nisi quod ad alte- riores rixas prorumpent et conferent super illo, qualiter daturi sunt responsum super literis ipsis transmissis; et quidquid responderint, non negligam Maiestati Vestre citissime intimare.

Insuper scire dignetur Vestra Maiestas, quod ad me venerunt et tractaverunt in Trzebonii Procopius capitaneus, consules Taborenses et multi alii de parte ipso- rum, interrogantes me et rogantes, ut si aliguos modos et vias scirem, per guos ipsorum captivi, quos dominus dux Austrie vinctos tenet? super fideiussoria cau- cione possent liberari; et inter cetera Procopius solus ad partem ad me talia verba protulit: ,Carissime domine! in casu, quo ad concilium deberemus transire, intelli- gisne, an nobis aliquid mali evenire possit? Ex quo tu literas nobis illas misisti, onus laboris assumendo, confidimus de te, quod nos premunies." Ego respondi: »Nihil scio, nisi quod literas illas de mandato domini mei regis vobis transmisi; indubius tamen sum, quod quidquid conventum fuerit, hoc vobis secure tenebitur." Et subiunxit Procopius: ,In casu, quo ire deberemus, vellemus ante omnia habere salvos conductus domini ducis Austrie et aliorum principum nobis vicinorum et eciam aliorum remociorum, et quod tu, domine, cum persona tua propria ad concilium nos omnino conduceres et reduceres, petentes, ut nobis respondeas, si hoc facere velis vel non." Ego respondi: ,Seis, quod multis guerris in Bohemia implicatus sum nec propter illas possem commodose de patria mea exire.^ Quamobrem, serenissime rex, Deus novit, quod invitus cum ipsis transirem: nihilominus, si utique erit voluntas vestra, omnibus negociis meis postpositis, eciam si me magna pro eo oporteret sustinere incommoda, si aliquid boni Vestre Maiestati et huic regno deberet succedere, volo gratanter voluntati Vestre tamquam domini mei graciosissimi satisfacere, multum deprecando, si possibile esse potest, quod de huiusmodi transitu de gracia Vestra supportarer. Et tamen si aliter fieri non poterit, Maiestas Vestra scit, quod hucus- que non peperci neque rebus neque corpori penes Maiestatem Vestram: ita et modo non intendo aliud facere nisi ut fidelis servitor eiusdem.?

Preterea Procopius mandavit exercitui suo, ut appropinquaret versus Benessow, quinque miliaribus a Praga distantem, propter illam convencionem, que in Praga debebit teneri, quoniam Pragenses et eorum adherentes prescriptos articulos tenere volunt et defendere, existentes bene forciores, quam Procopius sit cum suis, qui ad eosdem nullatenus vult consentire, dicens, quod sint adinvenciones humane. Et non intelligo aliud, nisi quod aliquid valde extranei in dieta illa inter eos emerget. Ego autem volo nuncios meos in continenti illuc transmittere et responsum super literis

a) tak Palacky na uv. m. s. 145.

1) 10. února 1432, viz pozn. 2 na str. 134. 2) viz pozn. 5. na str. 136. 3) k jednání o bezpečný průvod srv. též Monum. concil. I, 196 a 198. Srv. též níže v č. 204. 18



Text viewManuscript line view