[1] |
z roku 1603, 31. října. 221
|
---|
[2] |
tamen quia non semper eodem modo nec semper eadem mensura nec semper eodem
|
---|
[3] |
cventu, nihil mirum est eos interdum variis umbris, offundente diabolo nebulas, terri-
|
---|
[4] |
tari. Cum enim testimonium Spiritus sancti verum et firmum et perpetuum sit: si
|
---|
[5] |
habes, obicichat ille, quid dubitas, quid ambigis de salute, cum ea sit filiorum Doi
|
---|
[6] |
hereditas? Si haesitas, si metuis, satis apparet te non habere, nec proinde esse filium
|
---|
[7] |
Dei, nec ad te pertinere, quae illis passim in seripturà obviae sunt promissiones.
|
---|
[8] |
Pergebat porro: si testimonium Spiritus sancti sufficit fidelibus, ut inde arguant, se
|
---|
[9] |
esse filios Dei, nihil opus illis est verbo, nihil saeramentis, nihil ministerio ecclesiae ;
|
---|
[10] |
si vero his opus est (non enim frustra sunt instituta), illud ergo non erit sufficiens.
|
---|
[11] |
Atqui testimonium istud quomodo te reddet certum, quod, ut tibi certo constet,
|
---|
[12] |
indiget aliunde petita probatione? Indigere autem manifestum est, cum certitudinis
|
---|
[13] |
salutis tuae argumenta et ipse aliunde petis et petunt illi, quibus doctoribus et con-
|
---|
[14] |
|
---|
[15] |
Contendebat ultra: Si testimonium Spiritus sancti testatur in cordibus fide-
|
---|
[16] |
lium. ergo testatur per conscientiam vel non testatur. Si hoc, unde istius testimonii
|
---|
[17] |
notiora, si illud, ubi veritas et firmitudo? Cum enim in multis nobis blandiamur, in
|
---|
[18] |
multis exeutiamus: quis est, qui sibi certo persuadere possit, quod conscientia dictat,
|
---|
[19] |
id a spiritu Dei proficisci? quod vero conscientia non attestatur, quis adeo deniens
|
---|
[20] |
est, ut id esse credat vel induci se ad credendum patiatur? His adiiciebat: si testi-
|
---|
[21] |
monium Spiritus sancti est fides, ut nonnulli sentiunt. qui fidem non habent. neque
|
---|
[22] |
illud eos habere statuendum est; at qui dubitant, fidem non habent, ergo nee testi-
|
---|
[23] |
monium. Simili ratione obtendebat: Si regnum Dei est pax, est iustitia. est gaudium
|
---|
[24] |
in spiritu sancto, ergo qui ex testimonio Spiritus sancti sunt filii Dei, ac proinde
|
---|
[25] |
regni heredes, fruuntur gaudio, pace, iustitia; at qui dubitant, metuunt, horrent, ab
|
---|
[26] |
his alieni sunt, ergo etiam à testimonio filiorum Dei.
|
---|
[27] |
Producebat praeterea ct hoc: Si verum est, quod omnes fatentur, testimo-
|
---|
[28] |
nium Spiritus sancti magis sentiri quam describi posse, qui incerti sunt, utrum
|
---|
[29] |
testimonium hoc habent necne, nunquam ab aliis erudiri et informari reete poterunt,
|
---|
[30] |
quid sit testimonium illud habere, quid non sit, ac idcirco perpetuo fluctuabunt. At
|
---|
[31] |
verum illud, ergo ct hoc. Neque praetermittebat hoc, quod ultimo loco subiungo:
|
---|
[32] |
Si testimonium Spiritus saneti percipitur corde, percipitur voluntate; si percipitur
|
---|
[33] |
mente, percipitur imaginatione. At non semper firma et rata sunt, quae volumus et
|
---|
[34] |
imaginamur, ergo ncc quod inde consequitur.
|
---|
[35] |
Habes hic [non] summam eorum, quae mihi expugnanda fuerunt, expositam,
|
---|
[36] |
sed linearum ductum leviter consignatum, qui te horum certaminum peritissimum
|
---|
[37] |
athletam ad contemplationem reliquarum furiarum, eum quibus mihi dimicandum fuit,
|
---|
[38] |
revocare poterit. Vici per gratiam Dei, sed mihi vici; tanti non sum, ut aliis viam
|
---|
[39] |
ad victoriam commonstrarem. Tu quia hac in parte plurimum iam praestitisti, plura
|
---|