EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1603, 31. října. 221

tamen quia non semper eodem modo nec semper eadem mensura nec semper eodem cventu, nihil mirum est eos interdum variis umbris, offundente diabolo nebulas, terri- tari. Cum enim testimonium Spiritus sancti verum et firmum et perpetuum sit: si habes, obicichat ille, quid dubitas, quid ambigis de salute, cum ea sit filiorum Doi hereditas? Si haesitas, si metuis, satis apparet te non habere, nec proinde esse filium Dei, nec ad te pertinere, quae illis passim in seripturà obviae sunt promissiones. Pergebat porro: si testimonium Spiritus sancti sufficit fidelibus, ut inde arguant, se esse filios Dei, nihil opus illis est verbo, nihil saeramentis, nihil ministerio ecclesiae ; si vero his opus est (non enim frustra sunt instituta), illud ergo non erit sufficiens. Atqui testimonium istud quomodo te reddet certum, quod, ut tibi certo constet, indiget aliunde petita probatione? Indigere autem manifestum est, cum certitudinis salutis tuae argumenta et ipse aliunde petis et petunt illi, quibus doctoribus et con- sultoribus uteris.

Contendebat ultra: Si testimonium Spiritus sancti testatur in cordibus fide- lium. ergo testatur per conscientiam vel non testatur. Si hoc, unde istius testimonii notiora, si illud, ubi veritas et firmitudo? Cum enim in multis nobis blandiamur, in multis exeutiamus: quis est, qui sibi certo persuadere possit, quod conscientia dictat, id a spiritu Dei proficisci? quod vero conscientia non attestatur, quis adeo deniens est, ut id esse credat vel induci se ad credendum patiatur? His adiiciebat: si testi- monium Spiritus sancti est fides, ut nonnulli sentiunt. qui fidem non habent. neque illud eos habere statuendum est; at qui dubitant, fidem non habent, ergo nee testi- monium. Simili ratione obtendebat: Si regnum Dei est pax, est iustitia. est gaudium in spiritu sancto, ergo qui ex testimonio Spiritus sancti sunt filii Dei, ac proinde regni heredes, fruuntur gaudio, pace, iustitia; at qui dubitant, metuunt, horrent, ab his alieni sunt, ergo etiam à testimonio filiorum Dei.

Producebat praeterea ct hoc: Si verum est, quod omnes fatentur, testimo- nium Spiritus sancti magis sentiri quam describi posse, qui incerti sunt, utrum testimonium hoc habent necne, nunquam ab aliis erudiri et informari reete poterunt, quid sit testimonium illud habere, quid non sit, ac idcirco perpetuo fluctuabunt. At verum illud, ergo ct hoc. Neque praetermittebat hoc, quod ultimo loco subiungo: Si testimonium Spiritus saneti percipitur corde, percipitur voluntate; si percipitur mente, percipitur imaginatione. At non semper firma et rata sunt, quae volumus et imaginamur, ergo ncc quod inde consequitur.

Habes hic [non] summam eorum, quae mihi expugnanda fuerunt, expositam, sed linearum ductum leviter consignatum, qui te horum certaminum peritissimum athletam ad contemplationem reliquarum furiarum, eum quibus mihi dimicandum fuit, revocare poterit. Vici per gratiam Dei, sed mihi vici; tanti non sum, ut aliis viam ad victoriam commonstrarem. Tu quia hac in parte plurimum iam praestitisti, plura



Text viewManuscript line view