EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
210 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

[2]
mitatibus pressus, proprio usu didici; unde non semel mihi, postquam tabellarius
[3]
Pragensis a me recesserat, cura haec cogitationes meas habuit infestas, ecquid aegre
[4]
laturus esses, quod tali hoc tempore tuo praeter opinionem ct votum meum ob-
[5]
mutuerim, atque eo minus apposite, quod evocatus humanissimis tuis litteris tantum
[6]
non effundere me in omne comitatis et amicitiae officium debueram. Sed video im-
[7]
motum te stare, et quamvis adversae tempestatis iam non uno fluctu percussum, de
[8]
constantia tamen et firmitudine animi, quam Deus Optimus Maximus integram tibi
[9]
adservet semper, nihil adhuc vemisisse. Haec heroum est propria virtus, suimet prius
[10]
victorem evadere quam de aliis victoria potiri. Ita tu constitutus ab aeterno Duce
[11]
nostro in gloriosae huius militiae primis pilis, qui novorum gigantum coelum denuo
[12]
uec minus quam olim, ut speramus, infausto ausu et conatu oppugnantium im-
[13]
petus sustineres, prius te ipsum devincendum suscepisti, quam ad illos debellandos
[14]
accessisses. lius mihi fidem facit epistola tua, quam hodie accepi, testis integritatis
[15]
tuae, et sollicitudinis meae quaedam, ut ita dicam, exstinctio, in qua quia nulla de
[16]
silentio meo quaerimonia, supervacuum fuisse metum meum apparct. Gratulor tibi
[17]
de hac mente, non omnibus commissa, nec dubito, quin co comite sis tandem supe-
[18]
ratis Cerberis etiam. de causa ipsa triumphaturus.

[19]
Mihi, ut paucis hoe subiungam, non alia nuper causa fuit praeteriti officii
[20]
quani apud me in admittendis et audiendis subditis meis Prerovieusibus diurnae. et
[21]
propemodum nocturnae occupationes; nam quia in his meis persecutionum agitatio-
[22]
nibus multa per absentiam méam in oppidulum istud introducta, multa neglecta,
[23]
multa quodammodo sopita, quae partim tollenda, partim excitanda, partim emendanda
[24]
erant, sumpseram mili cos dies, quos non alio quam huic soli labori. multis in po-
[25]
sterum molestiis me exempturo impenderem. Nec tamen id mihi penitus concessisseni,
[26]
nisi confirmatus fuissem tui in Moraviam ad exequias novercae meae adventus ex-
[27]
spectatione, quac tandem nunc litteris Prostiborii sublata, ne iusta tibi diuturniore
[28]
silentio de me expostulaudi praeberetur occasio, paucis mihi compellandus visus es.

[29]
Et quidem tantum abest, ut ex opinione vulgi doleam tuam vicem, ut. nisi
[30]
in pietatis schola aliter institutus fuissem, invidere tibi potius malim, quod ex ouni-
[31]
bus electum gloriae suae vindicem et assectorem Deus te exoptarit: nam etsi me
[32]
quoque pro ea, quam multis modis mihi testatum fuit, paterna bonitate inter eos
[33]
apparere voluerit, quos honore hoc dignatus est; quia tamen causae, quam eius
[34]
causa sustinco, multa privata sunt admixta, et purius decus tuum est et magis ab
[35]
omni labe et culpa immune. Nec me ita vel tenet vel de periculis tuis anxium reddit
[36]
hostium nostrorum tum, qua pollent, potentia, tum, qua se formidabiles hactenus
[37]
reddiderunt, immanitas, cum sciam etiam pilos nostros numeratos et guttas lachri-
[38]
marum sepositas et gressus custoditos, imo nos nostraque instar oculi pupillorum
[39]
servatori nostro cordi et curae esse. Talem cum habemus Dominum, cur illi valde


Text viewFacsimile