EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

210 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

mitatibus pressus, proprio usu didici; unde non semel mihi, postquam tabellarius Pragensis a me recesserat, cura haec cogitationes meas habuit infestas, ecquid aegre laturus esses, quod tali hoc tempore tuo praeter opinionem ct votum meum ob- mutuerim, atque eo minus apposite, quod evocatus humanissimis tuis litteris tantum non effundere me in omne comitatis et amicitiae officium debueram. Sed video im- motum te stare, et quamvis adversae tempestatis iam non uno fluctu percussum, de constantia tamen et firmitudine animi, quam Deus Optimus Maximus integram tibi adservet semper, nihil adhuc vemisisse. Haec heroum est propria virtus, suimet prius victorem evadere quam de aliis victoria potiri. Ita tu constitutus ab aeterno Duce nostro in gloriosae huius militiae primis pilis, qui novorum gigantum coelum denuo uec minus quam olim, ut speramus, infausto ausu et conatu oppugnantium im- petus sustineres, prius te ipsum devincendum suscepisti, quam ad illos debellandos accessisses. lius mihi fidem facit epistola tua, quam hodie accepi, testis integritatis tuae, et sollicitudinis meae quaedam, ut ita dicam, exstinctio, in qua quia nulla de silentio meo quaerimonia, supervacuum fuisse metum meum apparct. Gratulor tibi de hac mente, non omnibus commissa, nec dubito, quin co comite sis tandem supe- ratis Cerberis etiam. de causa ipsa triumphaturus.

Mihi, ut paucis hoe subiungam, non alia nuper causa fuit praeteriti officii quani apud me in admittendis et audiendis subditis meis Prerovieusibus diurnae. et propemodum nocturnae occupationes; nam quia in his meis persecutionum agitatio- nibus multa per absentiam méam in oppidulum istud introducta, multa neglecta, multa quodammodo sopita, quae partim tollenda, partim excitanda, partim emendanda erant, sumpseram mili cos dies, quos non alio quam huic soli labori. multis in po- sterum molestiis me exempturo impenderem. Nec tamen id mihi penitus concessisseni, nisi confirmatus fuissem tui in Moraviam ad exequias novercae meae adventus ex- spectatione, quac tandem nunc litteris Prostiborii sublata, ne iusta tibi diuturniore silentio de me expostulaudi praeberetur occasio, paucis mihi compellandus visus es.

Et quidem tantum abest, ut ex opinione vulgi doleam tuam vicem, ut. nisi in pietatis schola aliter institutus fuissem, invidere tibi potius malim, quod ex ouni- bus electum gloriae suae vindicem et assectorem Deus te exoptarit: nam etsi me quoque pro ea, quam multis modis mihi testatum fuit, paterna bonitate inter eos apparere voluerit, quos honore hoc dignatus est; quia tamen causae, quam eius causa sustinco, multa privata sunt admixta, et purius decus tuum est et magis ab omni labe et culpa immune. Nec me ita vel tenet vel de periculis tuis anxium reddit hostium nostrorum tum, qua pollent, potentia, tum, qua se formidabiles hactenus reddiderunt, immanitas, cum sciam etiam pilos nostros numeratos et guttas lachri- marum sepositas et gressus custoditos, imo nos nostraque instar oculi pupillorum servatori nostro cordi et curae esse. Talem cum habemus Dominum, cur illi valde



Text viewManuscript line view