[1] |
z roku 1601, 10. října. 173
|
---|
[2] |
multorum, qui. ut audio, cognito meo ex Dohemia discessu, persuaserunt tum sibi
|
---|
[3] |
tum aliis me fuga salutem mihi quaesiise. Nihil tameu actum, deleta causa. ob morbum
|
---|
[4] |
advocati mei; sed alia mihi dies dieta ad Kalendas Decembris, quo tempore, si Deus
|
---|
[5] |
voluerit, Pragam redire cogito. Mihi nuspiam spes quam in solo Dei nostri auxilio
|
---|
[6] |
posita est, nam adversarii mei quia eos muneribus placare (quod impense deside-
|
---|
[7] |
raverant) recusavi tantum non absorbere me conantur, principe interim ad haec
|
---|
[8] |
non connivente tantum, sed otiose pericula mea spectante. Ego nihilominus tunm me
|
---|
[9] |
tum illun Deo commendare non desino.
|
---|
[10] |
Audio inter cetera crimina ctiam religionis professionem mihi culpae dari,
|
---|
[11] |
quam non tantum non fugio, sed hac accusatione. in laudem mihi cessuram spero.
|
---|
[12] |
Testes adversus me sacrificuli, carnifices, praecones et aliae personae infames produ-
|
---|
[13] |
cuntur. Judices ipsi vel hostes, vel aemuli, vel amici tales, in quibus neque praesidii quid-
|
---|
[14] |
quam neque consilii, et qui denique vel me oppressum cupiant vel non adversentur. Pro his
|
---|
[15] |
itaque quia me orare iubes, et iubes quidem ex divini verbi praescripto, velim, quatenus pro
|
---|
[16] |
inimicis orandum, mihi expedias; multi enim ex eorum numero sunt, qui, cum sciant
|
---|
[17] |
iniuria me affici, tamen scientes volentes exitium mihi machinantur; alii, hostes divinae
|
---|
[18] |
veritatis, me quoque co nomine odio prosequuntur; tertium genus eorum est, qui-
|
---|
[19] |
buseum nullae odii et inimicitiarum causae intercedunt, tamen, ne potentioribus dis-
|
---|
[20] |
pliceant, parum de co, quid de me fiat, sollicitati sunt. Non igitur temere, cum tamen
|
---|
[21] |
in iis sit varietas, utrum pro omnibus promiscue et absque discrimine preces sunt
|
---|
[22] |
concipiendac, quaero; nam et in psalnis quam acerbam saepius mentionem eorum
|
---|
[23] |
faciat David, clarum est, et Christus orans pro inimicis, temperat orationem adjun-
|
---|
[24] |
ctione causae: quia nesciunt, quid faciunt. At mei sciunt, sed execrabili quadam male-
|
---|
[25] |
volentia quia iu religionem, in patriam, in familiam meam coniurarunt, in perniciem
|
---|
[26] |
quoque meam, quod existiment, me depresso haec omnia ruitura, conspirarunt. Quid
|
---|
[27] |
ergo hic sentias, ut sententiam mihi tuam explices, rogo.
|
---|
[28] |
Sed quia nimius prolixus sum, finem facio. Unum tantum addo, Carolum agna-
|
---|
[29] |
tum meum iussu meo Basileam migrare, ut ilic, quod reliquum est huius anni, et
|
---|
[30] |
maiorem partem sequentis subsistat. Domus tua hactenus Zerotinorum hospitium fuit,
|
---|
[31] |
ita ut ius quoddam hospitii tibi cum familia nostra intercedat. Nollem hunc adoles-
|
---|
[32] |
centem, qui mihi filii loco est, necessitudinem hanc abrumpere, neque per ipsum stabit,
|
---|
[33] |
modo tu in id consentias; ut tuo convictu et aedibus tuis utatur, vix audeo petere,
|
---|
[34] |
cum te alis domum tuam clausisse sciam; sed opinio quaedam me sustentat, nec
|
---|
[35] |
omnino vana petere me apud te peculiari quadam gratia, quam non cuique indulges.
|
---|
[36] |
Eius ergo nomine te obtestor, ut, nisi plane fieri nequeat, non deneges et mihi pro
|
---|
[37] |
adolescente interpellanti et ipsi petenti, ut quotidianis tuis colloquiis in mensa tua
|
---|
[38] |
frui et ab ore tuo pendere quodammodo possit. Si impetrabo (persuadeo autem
|
---|
[39] |
mihi non laturum me repulsam), et beabis me et familiam nostram universam tibi
|
---|