EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1601, 10. října. 173

multorum, qui. ut audio, cognito meo ex Dohemia discessu, persuaserunt tum sibi tum aliis me fuga salutem mihi quaesiise. Nihil tameu actum, deleta causa. ob morbum advocati mei; sed alia mihi dies dieta ad Kalendas Decembris, quo tempore, si Deus voluerit, Pragam redire cogito. Mihi nuspiam spes quam in solo Dei nostri auxilio posita est, nam adversarii mei quia eos muneribus placare (quod impense deside- raverant) recusavi tantum non absorbere me conantur, principe interim ad haec non connivente tantum, sed otiose pericula mea spectante. Ego nihilominus tunm me tum illun Deo commendare non desino.

Audio inter cetera crimina ctiam religionis professionem mihi culpae dari, quam non tantum non fugio, sed hac accusatione. in laudem mihi cessuram spero. Testes adversus me sacrificuli, carnifices, praecones et aliae personae infames produ- cuntur. Judices ipsi vel hostes, vel aemuli, vel amici tales, in quibus neque praesidii quid- quam neque consilii, et qui denique vel me oppressum cupiant vel non adversentur. Pro his itaque quia me orare iubes, et iubes quidem ex divini verbi praescripto, velim, quatenus pro inimicis orandum, mihi expedias; multi enim ex eorum numero sunt, qui, cum sciant iniuria me affici, tamen scientes volentes exitium mihi machinantur; alii, hostes divinae veritatis, me quoque co nomine odio prosequuntur; tertium genus eorum est, qui- buseum nullae odii et inimicitiarum causae intercedunt, tamen, ne potentioribus dis- pliceant, parum de co, quid de me fiat, sollicitati sunt. Non igitur temere, cum tamen in iis sit varietas, utrum pro omnibus promiscue et absque discrimine preces sunt concipiendac, quaero; nam et in psalnis quam acerbam saepius mentionem eorum faciat David, clarum est, et Christus orans pro inimicis, temperat orationem adjun- ctione causae: quia nesciunt, quid faciunt. At mei sciunt, sed execrabili quadam male- volentia quia iu religionem, in patriam, in familiam meam coniurarunt, in perniciem quoque meam, quod existiment, me depresso haec omnia ruitura, conspirarunt. Quid ergo hic sentias, ut sententiam mihi tuam explices, rogo.

Sed quia nimius prolixus sum, finem facio. Unum tantum addo, Carolum agna- tum meum iussu meo Basileam migrare, ut ilic, quod reliquum est huius anni, et maiorem partem sequentis subsistat. Domus tua hactenus Zerotinorum hospitium fuit, ita ut ius quoddam hospitii tibi cum familia nostra intercedat. Nollem hunc adoles- centem, qui mihi filii loco est, necessitudinem hanc abrumpere, neque per ipsum stabit, modo tu in id consentias; ut tuo convictu et aedibus tuis utatur, vix audeo petere, cum te alis domum tuam clausisse sciam; sed opinio quaedam me sustentat, nec omnino vana petere me apud te peculiari quadam gratia, quam non cuique indulges. Eius ergo nomine te obtestor, ut, nisi plane fieri nequeat, non deneges et mihi pro adolescente interpellanti et ipsi petenti, ut quotidianis tuis colloquiis in mensa tua frui et ab ore tuo pendere quodammodo possit. Si impetrabo (persuadeo autem mihi non laturum me repulsam), et beabis me et familiam nostram universam tibi



Text viewManuscript line view