EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
172 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

[2]
proficisci possit, quod et tibi gratum sit et meo in te studio et observantia non in-
[3]
dignum; pietate et amore erga te certe cedo nemini, officiis et beneficiis hactenus
[4]
inter postremos, sed dabit Deus, ut quandoque inter primos enitescam. Res meae in
[5]
mediocri statu sunt: morbus animi quamvis nou omnino dimisit me. remisit tamen
[6]
plurimum, et sentio manifeste nihil iam amplius praeter reliquias mihi molestum,
[7]
illae tamen quandoque me plus minus excruciant, sed pi[etate] et tolerantia per gra-
[8]
tiam Dei mihi concessa adhuc usque omnibus difficultatibus superior evasi. Deus, qui
[9]
non tantum in praesentia, s[ed] etiam elapsis spatiis mihi adfuit, nec in posterum me
[10]
derelinquet. Fateor me gravissima passum ct qualia nulli corporis dolores, nullae
[11]
externae calamitates, nulla membrorum dilaniatio, meo quidem iudicio exaequare pos-
[12]
sunt; sed experior, non tantum necessariam mihi fuisse, verum etiam utilem manum
[13]
Domini, quae me [per]duxit ad uberiorem et perfectiorem tum sui tum mei cogniti-
[14]
onem et ad considerationem multarum rerum, quae valenti et florenti nec quidem in
[15]
mentem venire potuissent. Nihil ita me premit, nihil ita divexat ac interna quaedam
[16]
agitatio, qua mens non secus ac fluctibus et ventis ex adverso sese impugnantibus
[17]
impetitur et concutitur; sed et illa suas habet vices, et vehementia ab uno atque altero
[18]
mense multum imuninuta est, unde in magnam spem venio quandoque plenam libera-
[19]
tionem insecuturam, quam unice exspecto, assidue expeto. In agitatione autem ipsa
[20]
licet multa tristia et molesta, nihil tamen ita acerbum, quam id, quod viduam illam
[21]
vestratem non absimili modo perpeti commemorasti; cuius exemplum ideo adduco,
[22]
ut, quid sustineam, nemini praeter te, si forte in alienas manus has devenire conti-
[23]
serit, innotescat.

[24]
Quod mones, ut a lectione corum, qui sacram Triadem oppugnant, abstineam :
[25]
paterne facis, non amice tantum; constat enim, quam venenum istud facile penetrat
[26]
ingenia praesertim levia et futilia. 5ed ego nuuquam quidquam eorum attigi, nec post-
[27]
hac, certus de veritate sacrosanctae huius doctrinae, quam verbum Dei et univer-
[28]
sales ecclesiae consensus, quin imo ipsum spiritus divini testimonium, quod in me est,
[29]
luculenter in corde mco obsignarunt, commissurus sum, ut blasphemiae oculos et
[30]
manus meas profanent. Sed et ex prioribus litteris omnes illos scrupulos, imo prae-
[31]
stivias diabolicas, quibus mentem nıcam obtenebrare conatus est, pridem evanuisse
[32]
intellexisti, et si quid interim recurrit (non cessat enim artifex ille laqueos tendere),
[33]
uno, ut ita dicam, halitu discutitur. Magno mihi ad hoc adjumento sunt sacrae literae,
[34]
in quarum lectione, ut. plurimum nunc versor, iam demum discens, qualis sit odor
[35]
ille ad vitam, quem tantum illi sentiunt, quibus Christus mentem aperit, ut intelli-
[36]
gant scripturas; quod ut in me non efficiat tantum, sed perficiat ille, qui omnia po-
[37]
test, humillimis precibus ab eo exoro; tu quoque, quod facis in impetranda gratia
[38]
divina, adiuvare me cum omnibus piis perge.

[39]
Ad XIIIL mensis praeteriti Pragae in iudicio comparui praeter opinionem


Text viewFacsimile