EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

172 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

proficisci possit, quod et tibi gratum sit et meo in te studio et observantia non in- dignum; pietate et amore erga te certe cedo nemini, officiis et beneficiis hactenus inter postremos, sed dabit Deus, ut quandoque inter primos enitescam. Res meae in mediocri statu sunt: morbus animi quamvis nou omnino dimisit me. remisit tamen plurimum, et sentio manifeste nihil iam amplius praeter reliquias mihi molestum, illae tamen quandoque me plus minus excruciant, sed pi[etate] et tolerantia per gra- tiam Dei mihi concessa adhuc usque omnibus difficultatibus superior evasi. Deus, qui non tantum in praesentia, s[ed] etiam elapsis spatiis mihi adfuit, nec in posterum me derelinquet. Fateor me gravissima passum ct qualia nulli corporis dolores, nullae externae calamitates, nulla membrorum dilaniatio, meo quidem iudicio exaequare pos- sunt; sed experior, non tantum necessariam mihi fuisse, verum etiam utilem manum Domini, quae me [per]duxit ad uberiorem et perfectiorem tum sui tum mei cogniti- onem et ad considerationem multarum rerum, quae valenti et florenti nec quidem in mentem venire potuissent. Nihil ita me premit, nihil ita divexat ac interna quaedam agitatio, qua mens non secus ac fluctibus et ventis ex adverso sese impugnantibus impetitur et concutitur; sed et illa suas habet vices, et vehementia ab uno atque altero mense multum imuninuta est, unde in magnam spem venio quandoque plenam libera- tionem insecuturam, quam unice exspecto, assidue expeto. In agitatione autem ipsa licet multa tristia et molesta, nihil tamen ita acerbum, quam id, quod viduam illam vestratem non absimili modo perpeti commemorasti; cuius exemplum ideo adduco, ut, quid sustineam, nemini praeter te, si forte in alienas manus has devenire conti- serit, innotescat.

Quod mones, ut a lectione corum, qui sacram Triadem oppugnant, abstineam : paterne facis, non amice tantum; constat enim, quam venenum istud facile penetrat ingenia praesertim levia et futilia. 5ed ego nuuquam quidquam eorum attigi, nec post- hac, certus de veritate sacrosanctae huius doctrinae, quam verbum Dei et univer- sales ecclesiae consensus, quin imo ipsum spiritus divini testimonium, quod in me est, luculenter in corde mco obsignarunt, commissurus sum, ut blasphemiae oculos et manus meas profanent. Sed et ex prioribus litteris omnes illos scrupulos, imo prae- stivias diabolicas, quibus mentem nıcam obtenebrare conatus est, pridem evanuisse intellexisti, et si quid interim recurrit (non cessat enim artifex ille laqueos tendere), uno, ut ita dicam, halitu discutitur. Magno mihi ad hoc adjumento sunt sacrae literae, in quarum lectione, ut. plurimum nunc versor, iam demum discens, qualis sit odor ille ad vitam, quem tantum illi sentiunt, quibus Christus mentem aperit, ut intelli- gant scripturas; quod ut in me non efficiat tantum, sed perficiat ille, qui omnia po- test, humillimis precibus ab eo exoro; tu quoque, quod facis in impetranda gratia divina, adiuvare me cum omnibus piis perge.

Ad XIIIL mensis praeteriti Pragae in iudicio comparui praeter opinionem



Text viewManuscript line view