EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
170 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína:

[2]
officina consiliorum. Haec nunc sufficiant. Vale et Caroli adolescentiam exemplis rege
[3]
et praeceptis. Rossicio, 6. Oct. 1601.

[4]
Kone. v knih. Bludov. VI—3881. fol. 41^. č. 22.

[5]
507.
[6]
Karlovi ml. z Žerotína do Strasburku: napomíná ho, aby hleděl si pilně zdraví svého, a roz-
[7]
loučiv se řečí podčkovací od svých učitelů, odebral se do Basileje k dalším studiím. Mužům,
[8]
jichž sám vysoce si váží, nechť i on prokazuje úctu. Svoluje, aby v prázdných chvílích -
[9]
noval se hudbě. -- Na Rosicích 6. října 1601. (Ch.)

[10]
(Carolo Zerotino. Litterae tuae, quas praeceptoris epistolae et Basiliensium
[11]
cartis adiunxisti, heri mihi sunt redditac. Optarem sane, si Deo visum [esset] ut
[12]
integra tibi et illa quidem firma constaret valetudo, qualis ut plurimum in adoles-
[13]
centia viget; sed quia hactenus aliter disposuisse videtur ille, a quo et-vitam et vitae
[14]
commoda accepimus, niagni beneflicii] loco habendui est, quod non solum certis
[15]
intervallis remittente dolore utcunque: vires tibi suppetunt, sed etiam nondum de sa-
[16]
lutc tua actum nec de re[sti]tutione dubitandum manifestis indiciis apparet; nam
[17]
quod pede aperto viam sibi natura quaesiisse ostendit, quid aliud est, quam ut arte
[18]
adiuta et remediis opportunis sustentata perducat te ad plenam sanitatem? Itaque si
[19]
quid ex consilio medicorum subeundum fuerit, id t[ibi] non tantum non molestum,
[20]
sed etiam gratum fore confido. quandoquidem nihil pretiosius prospera valetudine
[21]
fortassis experiendo iam didicisti. Interim. tamen et valetudinem et curationis, si qua
[22]
instituta fuerit, successum Deo commenda nou tantum ut autori omnium bonorum,
[23]
sed etiam ut pat[ri], a quo quidquid secundum voluntatem ipsius petierimus, impe-
[24]
traturos nos certissimis nitimur promissionibus. Et quia ad preces operas quoque
[25]
nostras adjungere docemur, tu, quantum in te est, et sobrietate et temperantia et
[26]
moderatione non tantum in omni victus, somni, q[uietis], ct si quid aliud ad con-
[27]
servationem corporis pertinet, ratione, verum etiam in affectuum perturbationibus,
[28]
cupiditatum illecebris et omni animi commo[tio]ne diligenter enitere, ut eum te
[29]
praebeas, cui rem serio curae esse et animadvertant alii et tuamet ipsius conscientia
[30]
attestetur.

[31]
Ceterum nolo te ignorare me in mandatis praeceptori tuo dedisse, ut te Ba-
[32]
sileam deduceret, qua in urbe tantisper te manere volo, dum ad peregrinationes
[33]
firmior evadas. Proinde] antequam Argentina abscedas, exhibitis praeceptoribus tuis
[34]
grati animi officiis et oratione aliqua, quae te memorem beneficiorum fore testetur,
[35]
sub discessum recitata, excita tui abeuntis desiderium, et si quam tibi diligentiae
[36]
et modestiae laude peperisti famam, eam comitatis et gratitudinis praeconio adauge.
[37]
Basileam autem cum veneris, non ad desidiam, vel otium, vel voluptates, vel licentiam
[38]
venisse te existima, sed domicilium Musarum introiisse, in quo non tantum, quae


Text viewFacsimile