EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

170 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína:

officina consiliorum. Haec nunc sufficiant. Vale et Caroli adolescentiam exemplis rege et praeceptis. Rossicio, 6. Oct. 1601.

Kone. v knih. Bludov. VI—3881. fol. 41^. č. 22.

507. Karlovi ml. z Žerotína do Strasburku: napomíná ho, aby hleděl si pilně zdraví svého, a roz- loučiv se řečí podčkovací od svých učitelů, odebral se do Basileje k dalším studiím. Mužům, jichž sám vysoce si váží, nechť i on prokazuje úctu. Svoluje, aby v prázdných chvílích - noval se hudbě. -- Na Rosicích 6. října 1601. (Ch.)

(Carolo Zerotino. Litterae tuae, quas praeceptoris epistolae et Basiliensium cartis adiunxisti, heri mihi sunt redditac. Optarem sane, si Deo visum [esset] ut integra tibi et illa quidem firma constaret valetudo, qualis ut plurimum in adoles- centia viget; sed quia hactenus aliter disposuisse videtur ille, a quo et-vitam et vitae commoda accepimus, niagni beneflicii] loco habendui est, quod non solum certis intervallis remittente dolore utcunque: vires tibi suppetunt, sed etiam nondum de sa- lutc tua actum nec de re[sti]tutione dubitandum manifestis indiciis apparet; nam quod pede aperto viam sibi natura quaesiisse ostendit, quid aliud est, quam ut arte adiuta et remediis opportunis sustentata perducat te ad plenam sanitatem? Itaque si quid ex consilio medicorum subeundum fuerit, id t[ibi] non tantum non molestum, sed etiam gratum fore confido. quandoquidem nihil pretiosius prospera valetudine fortassis experiendo iam didicisti. Interim. tamen et valetudinem et curationis, si qua instituta fuerit, successum Deo commenda nou tantum ut autori omnium bonorum, sed etiam ut pat[ri], a quo quidquid secundum voluntatem ipsius petierimus, impe- traturos nos certissimis nitimur promissionibus. Et quia ad preces operas quoque nostras adjungere docemur, tu, quantum in te est, et sobrietate et temperantia et moderatione non tantum in omni victus, somni, q[uietis], ct si quid aliud ad con- servationem corporis pertinet, ratione, verum etiam in affectuum perturbationibus, cupiditatum illecebris et omni animi commo[tio]ne diligenter enitere, ut eum te praebeas, cui rem serio curae esse et animadvertant alii et tuamet ipsius conscientia attestetur.

Ceterum nolo te ignorare me in mandatis praeceptori tuo dedisse, ut te Ba- sileam deduceret, qua in urbe tantisper te manere volo, dum ad peregrinationes firmior evadas. Proinde] antequam Argentina abscedas, exhibitis praeceptoribus tuis grati animi officiis et oratione aliqua, quae te memorem beneficiorum fore testetur, sub discessum recitata, excita tui abeuntis desiderium, et si quam tibi diligentiae et modestiae laude peperisti famam, eam comitatis et gratitudinis praeconio adauge. Basileam autem cum veneris, non ad desidiam, vel otium, vel voluptates, vel licentiam venisse te existima, sed domicilium Musarum introiisse, in quo non tantum, quae



Text viewManuscript line view