EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
136 A XXX1II. Dopisy Karla ze Žerotína

[2]
officia mea, si occasio unquam data fuerit illis utendi, respuat?) vehementer rogo. Epistola
[3]
MDV? plena consolationis et referta sententiis àtque exemplis tum ex natura rerum,*)
[4]
tum ex eo, quod supra naturam est, petitis atque ad erigendum me iu gravissimo
[5]
meo et, ut opinor, nunquam remissuro dolore facientibus allata est ad me per hos
[6]
dies, quibus occupato in concinnandis et in ordinem aliquem?) redigendis negotiis
[7]
pupilli Krumloviensis non fuit tantum otii, ut ad eam rescribere maturius possem.
[8]
Satis agnosco, quo animo, qua benevolentia; qua prudentia agat mecum MDV^, et
[9]
fateor, quae scribit, vera esse, imo verissima, neque tam rerum sum inscius et iudicio
[10]
destitutus, ut ignorem, ut non videam, neque aliud subiisse coniugem meam suavis-
[11]
simam, quam quod humanitus passi sunt et passuri sumus omnes, neque aliud mihi
[12]
contigisse, quam quod sensibus nostris quotidie oceurit, quod propemodum singulis
[13]
momentis oculos nostros subit, aures ferit, manibus tangendum exponitur. Ned ea
[14]
est vis tum) amoris, quo non secus iam defunctam prosequor, quam eam vivam com-
[15]
plexus eram, et tanta?) pertinacia doloris, ut etiam videns non cernam, intelligens
[16]
non prospiciam, nec quid mihi sit vel sequendum vel fugiendum, amplectendum vel
[17]
reiiciendum.?)

[18]
Proinde recte MDV* iudicavit, taedere me vitae huius; quomodo enim non
[19]
taedeat orbato illis bonis, quibus fruendis maxima pars desiderii vitae meae proro-
[20]
gandae fovebatur. Nam cetera si specto, quid est, quod me magnopere in hac ter-
[21]
restri aerumnis et calamitatibus oppleta valle detineat? Consanguinei, quorum familia-
[22]
ritas et consuetudo mihi iucunda erat, plerique fato concesserunt. Aequales et coae-
[23]
tanei mei, paucos si excipias, non tales sunt, ut me consortium eorum valde delectet.
[24]
Res familiaris nunquam mihi curae fuit. Liberi autem ea aetate sunt, ut mihi nec
[25]
sperare liceat, per me esse educandos, provehendos, elocandos.

[26]
Iam ex adverso quanti momenti sunt ea, quae me vel deterrere a vivendo,
[27]
vel saltem a metuenda morte abducere possunt! Religionem christianam et vere ca-
[28]
tholicam ab hostibus divini numinis video conculcari, regnum Christi negligi, anti-
[29]
christorum imperium augeri, pios, orthodoxos, purioris doctrinae asseclas premi et
[30]
multis in locis opprimi, impios, fastuosos, rudes, imperitos, ab agnitione verbi divini
[31]
perfugos, a maioribus degeneres, a virtutibus abhorrentes evehi, fidem violari, subditos
[32]
caedi, ius et iustitiam infringi, provinciarum commoda et consuetudines labefactari,
[33]
et tamen haec omnia non tantum aequo sed securo animo ac nescio qua inani spe
[34]
sustentato tolerari. Taceo, quantus nobis hostis a foris immineat, qualem intra viscera
[35]
nostra alamus, quales divinitus plagae nobis infliguntur, bellum peregre, discordia
[36]
domi, annonae caritas a Deo, exactiones et expilationes a nobis, pestis ex contagio,
[37]
contagium ex incuria et negligentia nostra.

[38]
Quae cum ita sint, quis miretur, si me nullum vitae in multos annos pro-
[39]
trahendae desiderium tenet. Mala praesentia specto, futura bona cur sperem, non


Text viewFacsimile