EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

136 A XXX1II. Dopisy Karla ze Žerotína

officia mea, si occasio unquam data fuerit illis utendi, respuat?) vehementer rogo. Epistola MDV? plena consolationis et referta sententiis àtque exemplis tum ex natura rerum,*) tum ex eo, quod supra naturam est, petitis atque ad erigendum me iu gravissimo meo et, ut opinor, nunquam remissuro dolore facientibus allata est ad me per hos dies, quibus occupato in concinnandis et in ordinem aliquem?) redigendis negotiis pupilli Krumloviensis non fuit tantum otii, ut ad eam rescribere maturius possem. Satis agnosco, quo animo, qua benevolentia; qua prudentia agat mecum MDV^, et fateor, quae scribit, vera esse, imo verissima, neque tam rerum sum inscius et iudicio destitutus, ut ignorem, ut non videam, neque aliud subiisse coniugem meam suavis- simam, quam quod humanitus passi sunt et passuri sumus omnes, neque aliud mihi contigisse, quam quod sensibus nostris quotidie oceurit, quod propemodum singulis momentis oculos nostros subit, aures ferit, manibus tangendum exponitur. Ned ea est vis tum) amoris, quo non secus iam defunctam prosequor, quam eam vivam com- plexus eram, et tanta?) pertinacia doloris, ut etiam videns non cernam, intelligens non prospiciam, nec quid mihi sit vel sequendum vel fugiendum, amplectendum vel reiiciendum.?)

Proinde recte MDV* iudicavit, taedere me vitae huius; quomodo enim non taedeat orbato illis bonis, quibus fruendis maxima pars desiderii vitae meae proro- gandae fovebatur. Nam cetera si specto, quid est, quod me magnopere in hac ter- restri aerumnis et calamitatibus oppleta valle detineat? Consanguinei, quorum familia- ritas et consuetudo mihi iucunda erat, plerique fato concesserunt. Aequales et coae- tanei mei, paucos si excipias, non tales sunt, ut me consortium eorum valde delectet. Res familiaris nunquam mihi curae fuit. Liberi autem ea aetate sunt, ut mihi nec sperare liceat, per me esse educandos, provehendos, elocandos.

Iam ex adverso quanti momenti sunt ea, quae me vel deterrere a vivendo, vel saltem a metuenda morte abducere possunt! Religionem christianam et vere ca- tholicam ab hostibus divini numinis video conculcari, regnum Christi negligi, anti- christorum imperium augeri, pios, orthodoxos, purioris doctrinae asseclas premi et multis in locis opprimi, impios, fastuosos, rudes, imperitos, ab agnitione verbi divini perfugos, a maioribus degeneres, a virtutibus abhorrentes evehi, fidem violari, subditos caedi, ius et iustitiam infringi, provinciarum commoda et consuetudines labefactari, et tamen haec omnia non tantum aequo sed securo animo ac nescio qua inani spe sustentato tolerari. Taceo, quantus nobis hostis a foris immineat, qualem intra viscera nostra alamus, quales divinitus plagae nobis infliguntur, bellum peregre, discordia domi, annonae caritas a Deo, exactiones et expilationes a nobis, pestis ex contagio, contagium ex incuria et negligentia nostra.

Quae cum ita sint, quis miretur, si me nullum vitae in multos annos pro- trahendae desiderium tenet. Mala praesentia specto, futura bona cur sperem, non



Text viewManuscript line view