EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
z roku 1600, 2. února. 131

[2]
excandescentiac illius et quae deinceps sequuntur. Videtur enim Dominus data opera
[3]
collimasse in me irae suae tela, ne ulla mihi vel emergendi ex quotidianis calami-
[4]
tatibus vel saltem quietis sumendae spes affulgeat. Taceo multas rei domesticae (ifti-
[5]
cultates, iniurias temporis, odia aulae, insidias hostium, fraudes, imo vim apertam
[6]
adversariorum et cetera quae hactenus sum perpessus mala; nondum tamen visum
[7]
est Domino, quod satis esset me depressisse, nisi ad cumulum accessissem perpetui
[8]
tum corporis tum animi cruciatus, quos jam totis sex mensibus sustinendo vix compos
[9]
haereo mentis.

[10]
Facio enim te certiorem, primo quidem omnium incidisse me sub finem aestatis
[11]
superioris in gravissimum morbum, iactatum assidua febri pestilente venenata ardente,
[12]
qua tantum non interemptus sum, medicis, deposita propemodum onmi spe salutis,
[13]
potius exitum vitae quam prorogationem expectantibus. Illa eum, postquam tribus
[14]
septimanis plenis maximo periculo conflictatus essem, tandem emersi, sed viribus ita
[15]
prostratis, ut nulla ratione restitui possent; praeter vim morbi etenim, cuius reli-
[16]
quiae in aegro adhuc corpore remanebant, quominus mihi succurri commode posset,
[17]
faciebat ingens et sollicita cura de salute coniugis meae carissimae, quae moerore
[18]
perpetuo ex invaletudine mea concepto febrim sibi accersiit coniunctam cum maximis
[19]
capitis doloribus, nihil ea, qua ego laboraveram, mitiorem. imo difficiliorem curando *)
[20]
ob imminentem partum, quo postea enixa est filiolum, qui mihi in his meis adversi-
[21]
tatibus unico fere est solatio. Cum itaque vires refici et natura refocillari minus
[22]
possent, rediit febris, non continua illa quidem, sed ex earum genere, quas medici
[23]
erraticas vocant, quae sex septimanarum spacio ita me afflixit, ita extenuavit, ut nihil
[24]
certius quam mortem, nihil minus quam restitutionem valetudinis mihi pollicerer.

[25]
Interea uxor mea nec a puerperio mclius habere nec exhibitis medica-
[26]
mentis quidquam allevari; subinde enim redibat febris, quam fera tussis motum
[27]
totius corporis excitando augebat, unde adeo attenuata est, ut prostratis viribus ct
[28]
labente paulatim vigore nàturali tandem violentia cathari suffocata extingueretur.
[29]
Obiit, quod maximo eun dolore apud te commemoro, ante dies decem, relicto ingente
[30]
apud omnes sed praecipue apud me sui desiderio, postquam nondum expleto quadri-
[31]
ennio summa concordia et amore mecum vixisset. Hinc conicias licet, quid mihi nunc
[32]
sit animi nondum a morbi reliquiis omnino liberato et ineffabili luctu oppresso. Certe
[33]
nisi in uno Deo, a quo tamen omnia haec mala, mihi spes esset residua, actum de
[34]
me foret, nam me nec ferendo nec resistendo tantis et tam assiduis mali[s aptum]
[35]
esse ingenue fateor. Confido tamen illius benignitati, non defutura mihi in hoc sen-
[36]
suum et rationis luctu ipsius auxilia neque permissurum, ut aliter quam iustissime
[37]
haec omnia me pati tum sentiam, tum praedicem.

[38]
At quia piarum orationum subsidio mihi summopere opus sit, ad tuas quoque
[39]
refugium habeo, utque me pro tuo in me amore, pro meo in te cultu non oblivis-

[40]
17*


Text viewFacsimile