EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1600, 2. února. 131

excandescentiac illius et quae deinceps sequuntur. Videtur enim Dominus data opera collimasse in me irae suae tela, ne ulla mihi vel emergendi ex quotidianis calami- tatibus vel saltem quietis sumendae spes affulgeat. Taceo multas rei domesticae (ifti- cultates, iniurias temporis, odia aulae, insidias hostium, fraudes, imo vim apertam adversariorum et cetera quae hactenus sum perpessus mala; nondum tamen visum est Domino, quod satis esset me depressisse, nisi ad cumulum accessissem perpetui tum corporis tum animi cruciatus, quos jam totis sex mensibus sustinendo vix compos haereo mentis.

Facio enim te certiorem, primo quidem omnium incidisse me sub finem aestatis superioris in gravissimum morbum, iactatum assidua febri pestilente venenata ardente, qua tantum non interemptus sum, medicis, deposita propemodum onmi spe salutis, potius exitum vitae quam prorogationem expectantibus. Illa eum, postquam tribus septimanis plenis maximo periculo conflictatus essem, tandem emersi, sed viribus ita prostratis, ut nulla ratione restitui possent; praeter vim morbi etenim, cuius reli- quiae in aegro adhuc corpore remanebant, quominus mihi succurri commode posset, faciebat ingens et sollicita cura de salute coniugis meae carissimae, quae moerore perpetuo ex invaletudine mea concepto febrim sibi accersiit coniunctam cum maximis capitis doloribus, nihil ea, qua ego laboraveram, mitiorem. imo difficiliorem curando *) ob imminentem partum, quo postea enixa est filiolum, qui mihi in his meis adversi- tatibus unico fere est solatio. Cum itaque vires refici et natura refocillari minus possent, rediit febris, non continua illa quidem, sed ex earum genere, quas medici erraticas vocant, quae sex septimanarum spacio ita me afflixit, ita extenuavit, ut nihil certius quam mortem, nihil minus quam restitutionem valetudinis mihi pollicerer.

Interea uxor mea nec a puerperio mclius habere nec exhibitis medica- mentis quidquam allevari; subinde enim redibat febris, quam fera tussis motum totius corporis excitando augebat, unde adeo attenuata est, ut prostratis viribus ct labente paulatim vigore nàturali tandem violentia cathari suffocata extingueretur. Obiit, quod maximo eun dolore apud te commemoro, ante dies decem, relicto ingente apud omnes sed praecipue apud me sui desiderio, postquam nondum expleto quadri- ennio summa concordia et amore mecum vixisset. Hinc conicias licet, quid mihi nunc sit animi nondum a morbi reliquiis omnino liberato et ineffabili luctu oppresso. Certe nisi in uno Deo, a quo tamen omnia haec mala, mihi spes esset residua, actum de me foret, nam me nec ferendo nec resistendo tantis et tam assiduis mali[s aptum] esse ingenue fateor. Confido tamen illius benignitati, non defutura mihi in hoc sen- suum et rationis luctu ipsius auxilia neque permissurum, ut aliter quam iustissime haec omnia me pati tum sentiam, tum praedicem.

At quia piarum orationum subsidio mihi summopere opus sit, ad tuas quoque refugium habeo, utque me pro tuo in me amore, pro meo in te cultu non oblivis-

17*



Text viewManuscript line view