[1] |
118 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
|
---|
[2] |
sartamque conservet, ut officia mea et studia in illam erunt perpetua et certa. Quamvis
|
---|
[3] |
nihil sit magnopere, quod scribam, tamen ne silentio longiore suspicionem aliquam
|
---|
[4] |
de me: praebeam. imminutae erga MDYV*" debitae observantiae et obsequii, pauca
|
---|
[5] |
haec ad ipsam pro officio meo exarare volui, ut re ipsa agnoscat, mihi quamvis ma-
|
---|
[6] |
terium scribendi deficere, animum tamen ad colendam ipsam non deesse. Incertus autem,
|
---|
[7] |
ubi nunc loci degeret, et appropinquante statuto ad iudicia obeunda tempore. dubius,
|
---|
[8] |
an non in Moraviam propediem ventura esset, satius duxi Tovaezovium hanc epistolam
|
---|
[9] |
mittere. quam consueto itinere opera praefecti Lunteburgensis. in transmittenda illa
|
---|
[10] |
ad MDV uti. Stanovius itaque eam, quo opus fuerit, perferendam dabit, et MDV*,
|
---|
[11] |
nisi ad nos Drunam ventura sit, et si commodum fuerit, testandae memoriae causa
|
---|
[12] |
paucis rescribet ; alia enim condicione responsum non expecto.
|
---|
[13] |
Quid in Hungaria geratur, nihil audimus. Comitiis diem dictum intellexi, utrum
|
---|
[14] |
vero illa iam coepta an absoluta an dilata sint, tacentibus amicis Viennensibus ct ta-
|
---|
[15] |
bellariis nostris. vi Danubii obsessis nihil certi accepi; a MDV? expecto et expeto, ut
|
---|
[16] |
quo successu habita sint, me edoceat, et si quidem iam ad finem. perducta, ut exem-
|
---|
[17] |
plum. constitutionum et concessionum latarum ad me mittat, nisi id iure vel consue-
|
---|
[18] |
tudine Hungaricae reipublicae vetetur, oro. Nos autem nihil quidem certius illis
|
---|
[19] |
expectamus, diem vero nescimus. nec existimamus prius nobis quam Bohemis, qui
|
---|
[20] |
nobis ut plurimum praeeunt, indicta iri. Arma autem dum apud nos silent, ad
|
---|
[21] |
Hhenum strepere, nihil dubito ad MDV*" perlatum esse. Vereor, ne rumores illi
|
---|
[22] |
nostris coeptis et successibus remoram aliquam adferant, hostibus autem nostris
|
---|
[23] |
vires et. animum addant, quos quidem intelligo magnis conatibus in id niti, ut pro-
|
---|
[24] |
xima aestate omnibus viribus nos adoriantur.
|
---|
[25] |
Legati, qui ex Valachia, Transsylvania et à Tartaro in aulam missi sunt,
|
---|
[26] |
quid in mandatis habuerint, quid responsi retulerint, rogo MDV*", ut mihi significet,
|
---|
[27] |
ita tamen. nisi coram de his Drunae mecum conferre statuerit. Ego et mci valemus,
|
---|
[28] |
utque valeat etiam. MDV*? ex animo opto, cuius vitam et valetudinem diligenter di-
|
---|
[29] |
vinae benignitati commendo. atque à MDV?, ut me etiam in posterum benevolentia
|
---|
[30] |
sua solita complectatur, peto. De vino Georgiano. quod accepi, nihil nunc addo: cum
|
---|
[31] |
convenerimus, quod erit officii mei et quid mihi nunc est in animo, exponam. Valeat
|
---|
[32] |
iterum MDV*, Rossicio, 25. Febr. 99.
|
---|
[33] |
Kone. v knih. Bludov. 3881— VI. fol. 17. č. 12.
|
---|
[34] |
398. Janovi Marii Morandimu v Bergamu oznamuje, že opěradla (lenošky) byla již mu
|
---|
[35] |
dodána; uspokojila ho velmi jak čistotou tak jednoduchostí; prosí za oznámení, jak by mohl.
|
---|
[36] |
se odsloużiti. — Na RRosicich 1599, 26. unora. Konc. vlašský v knih. Blud. 3881-VI. f. 17. č. 13.
|
---|
[37] |
399. Dr" Vaviinci Suchartovi pieje śtósti k manželství a raduje se. z toho, že se hodlá
|
---|
[38] |
usaditi na Moravě. — Na Rosicích 1599, 96. ńnora. Konc. lat. v knih. Blud. 35881— VI.
|
---|
[39] |
fol. 17. & 14.
|
---|