EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

118 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

sartamque conservet, ut officia mea et studia in illam erunt perpetua et certa. Quamvis nihil sit magnopere, quod scribam, tamen ne silentio longiore suspicionem aliquam de me: praebeam. imminutae erga MDYV*" debitae observantiae et obsequii, pauca haec ad ipsam pro officio meo exarare volui, ut re ipsa agnoscat, mihi quamvis ma- terium scribendi deficere, animum tamen ad colendam ipsam non deesse. Incertus autem, ubi nunc loci degeret, et appropinquante statuto ad iudicia obeunda tempore. dubius, an non in Moraviam propediem ventura esset, satius duxi Tovaezovium hanc epistolam mittere. quam consueto itinere opera praefecti Lunteburgensis. in transmittenda illa ad MDV uti. Stanovius itaque eam, quo opus fuerit, perferendam dabit, et MDV*, nisi ad nos Drunam ventura sit, et si commodum fuerit, testandae memoriae causa paucis rescribet ; alia enim condicione responsum non expecto.

Quid in Hungaria geratur, nihil audimus. Comitiis diem dictum intellexi, utrum vero illa iam coepta an absoluta an dilata sint, tacentibus amicis Viennensibus ct ta- bellariis nostris. vi Danubii obsessis nihil certi accepi; a MDV? expecto et expeto, ut quo successu habita sint, me edoceat, et si quidem iam ad finem. perducta, ut exem- plum. constitutionum et concessionum latarum ad me mittat, nisi id iure vel consue- tudine Hungaricae reipublicae vetetur, oro. Nos autem nihil quidem certius illis expectamus, diem vero nescimus. nec existimamus prius nobis quam Bohemis, qui nobis ut plurimum praeeunt, indicta iri. Arma autem dum apud nos silent, ad Hhenum strepere, nihil dubito ad MDV*" perlatum esse. Vereor, ne rumores illi nostris coeptis et successibus remoram aliquam adferant, hostibus autem nostris vires et. animum addant, quos quidem intelligo magnis conatibus in id niti, ut pro- xima aestate omnibus viribus nos adoriantur.

Legati, qui ex Valachia, Transsylvania et à Tartaro in aulam missi sunt, quid in mandatis habuerint, quid responsi retulerint, rogo MDV*", ut mihi significet, ita tamen. nisi coram de his Drunae mecum conferre statuerit. Ego et mci valemus, utque valeat etiam. MDV*? ex animo opto, cuius vitam et valetudinem diligenter di- vinae benignitati commendo. atque à MDV?, ut me etiam in posterum benevolentia sua solita complectatur, peto. De vino Georgiano. quod accepi, nihil nunc addo: cum convenerimus, quod erit officii mei et quid mihi nunc est in animo, exponam. Valeat iterum MDV*, Rossicio, 25. Febr. 99.

Kone. v knih. Bludov. 3881 VI. fol. 17. č. 12.

398. Janovi Marii Morandimu v Bergamu oznamuje, že opěradla (lenošky) byla již mu dodána; uspokojila ho velmi jak čistotou tak jednoduchostí; prosí za oznámení, jak by mohl. se odsloużiti. Na RRosicich 1599, 26. unora. Konc. vlašský v knih. Blud. 3881-VI. f. 17. č. 13.

399. Dr" Vaviinci Suchartovi pieje śtósti k manželství a raduje se. z toho, že se hodlá usaditi na Moravě. Na Rosicích 1599, 96. ńnora. Konc. lat. v knih. Blud. 35881 VI. fol. 17. & 14.



Text viewManuscript line view