EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
114 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

[2]
qui vous suis tres-affectioné ct tres-obligé. Ch. de Zer. Rossiez le premier de fe-
[3]
vrier [1599].
[4]
Konc. v knih. Bludov. 3881 VI. fol. 15 b.

[5]
392.
[6]
Janu Jakubu Grynaeovi do Basileje: dává zprávu o úmrtí Fridricha z Žerotína, Jindřicha Sla-
[7]
vaty, vykladatele žalmů a institucí Kalvinových Jiřího Vettera, a vzpomíná ztráty svého -
[8]
kdejšího učitele Vavřince Cirklera, jenž ve Špýru zemřel. Zdá se mu, že nastává konec světa
[9]
aneb aspoň zkáza těchto zemí, kterou, jak se obává, uspíší tato hanebná válka neb nedosti
[10]
pevný mír. Na Rosicich 2. února 1599.

[11]
(Johanni Jacobo Grynaeo Dasileam.) Cum multa sunt in humanis, quae pias
[12]
mentes perturbare solent, tum id maxime illas exercet, quando evocari vident ex
[13]
hac vita viros ecclesiae et reipublicae salutares, illos autem, qui nec ad Dei gloriam,
[14]
nisi quatenus sunt testimonia patientiae et irae divinae, serviunt nec in re publica
[15]
ulli sunt usui, nihilominus ad fruges consumendas servari. Id eo dico, quia nunc ipse
[16]
versor in hac schola, admirans iudicia Dei et patriae causa consteruatus, cum idem
[17]
nobis accidere experior. Nam post Friderieum Zerotinum, virum absque dubio etium
[18]
summis quibuscunque prudentia comparandum, amisimus Henricum 5lavatam, fratris
[19]
mei avunculum, clarum sanguine et usu rerum, sed praecipue pietate clarissimun.
[20]
Amisimus quoque ex nostris ecclesiastis complures, inter quos Georgius Vetterus,
[21]
psalmorum et institutionum Calvini interpres, ante dies octo vitam cum morte commu-
[22]
tavit. Sed её ego Circlero meo orbatus sum, quem Spirae diem clausisse intellexisti
[23]
fortassis. Haec dum apud me tacitus reputo, cohorresco profecto totus, praesagiens
[24]
magnum aliquod nobis imminens malum, cuius spectatores esse nolit Deus tales viros,
[25]
adimens nobis interim praesidia, per quae vel averti velleniri possit, quidquid nobis
[26]
impendet incommodi.

[27]
Scio autem nihil nos pati novi, nam et querela haec apud veteres fuit frequens,
[28]
et non minus sapientes scripturae testimonio nati sunt obnoxii ac stulti; sed hoc
[29]
me terret, quod decedentibus nemo succedat, in quo fiduciae quid collocari possit,
[30]
ita ut appareat, vel finem universi instare vel periodo harum provinciarum iam decursa
[31]
adesse ruinam, quam vereor ne nobis vel bellum hoc turpe vel si quae insequetur
[32]
pax non satis tuta maturet. De me sane non admodum sum sollicitus, paratus, ut
[33]
nunc quidem dictat animus, ad ca ferenda, quae nobis imposuerit Deus; nam bona
[34]
cum accipiamus, cur refugiamus mala? Sed maxime afficior ob patriam, quam nollem
[35]
adhuc, nisi Deus constituisset aliter, pessumire. Verum et hoc iudicio divino permitto
[36]
certus, quidquid accedat, me tamen illi curae fore.

[37]
Reliqua non me movent fere, nam et hoc facile patior, alios plus gratia
[38]
aulica pollere et: proinde eminentiore loco constitutos esse, et iis, quibus alio-


Text viewFacsimile