EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

114 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

qui vous suis tres-affectioné ct tres-obligé. Ch. de Zer. Rossiez le premier de fe- vrier [1599]. Konc. v knih. Bludov. 3881 VI. fol. 15 b.

392. Janu Jakubu Grynaeovi do Basileje: dává zprávu o úmrtí Fridricha z Žerotína, Jindřicha Sla- vaty, vykladatele žalmů a institucí Kalvinových Jiřího Vettera, a vzpomíná ztráty svého - kdejšího učitele Vavřince Cirklera, jenž ve Špýru zemřel. Zdá se mu, že nastává konec světa aneb aspoň zkáza těchto zemí, kterou, jak se obává, uspíší tato hanebná válka neb nedosti pevný mír. Na Rosicich 2. února 1599.

(Johanni Jacobo Grynaeo Dasileam.) Cum multa sunt in humanis, quae pias mentes perturbare solent, tum id maxime illas exercet, quando evocari vident ex hac vita viros ecclesiae et reipublicae salutares, illos autem, qui nec ad Dei gloriam, nisi quatenus sunt testimonia patientiae et irae divinae, serviunt nec in re publica ulli sunt usui, nihilominus ad fruges consumendas servari. Id eo dico, quia nunc ipse versor in hac schola, admirans iudicia Dei et patriae causa consteruatus, cum idem nobis accidere experior. Nam post Friderieum Zerotinum, virum absque dubio etium summis quibuscunque prudentia comparandum, amisimus Henricum 5lavatam, fratris mei avunculum, clarum sanguine et usu rerum, sed praecipue pietate clarissimun. Amisimus quoque ex nostris ecclesiastis complures, inter quos Georgius Vetterus, psalmorum et institutionum Calvini interpres, ante dies octo vitam cum morte commu- tavit. Sed её ego Circlero meo orbatus sum, quem Spirae diem clausisse intellexisti fortassis. Haec dum apud me tacitus reputo, cohorresco profecto totus, praesagiens magnum aliquod nobis imminens malum, cuius spectatores esse nolit Deus tales viros, adimens nobis interim praesidia, per quae vel averti velleniri possit, quidquid nobis impendet incommodi.

Scio autem nihil nos pati novi, nam et querela haec apud veteres fuit frequens, et non minus sapientes scripturae testimonio nati sunt obnoxii ac stulti; sed hoc me terret, quod decedentibus nemo succedat, in quo fiduciae quid collocari possit, ita ut appareat, vel finem universi instare vel periodo harum provinciarum iam decursa adesse ruinam, quam vereor ne nobis vel bellum hoc turpe vel si quae insequetur pax non satis tuta maturet. De me sane non admodum sum sollicitus, paratus, ut nunc quidem dictat animus, ad ca ferenda, quae nobis imposuerit Deus; nam bona cum accipiamus, cur refugiamus mala? Sed maxime afficior ob patriam, quam nollem adhuc, nisi Deus constituisset aliter, pessumire. Verum et hoc iudicio divino permitto certus, quidquid accedat, me tamen illi curae fore.

Reliqua non me movent fere, nam et hoc facile patior, alios plus gratia aulica pollere et: proinde eminentiore loco constitutos esse, et iis, quibus alio-



Text viewManuscript line view