[1] |
100 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
|
---|
[2] |
me unquam sciebam. Nullus tamen dies erit, dum vixero, quo ad nomen talis mei
|
---|
[3] |
praeceptoris non ingemiscam, nec ulla temporis longitudo, quae memoriam tam tristis
|
---|
[4] |
nuncii penitus mihi ab animo eximat.
|
---|
[5] |
Litterae, quas ab illo postremo accepi, adhuc Argentinae scriptae crant, iu
|
---|
[6] |
quibus de Carolo, de sumptibus in illum faciendis, de pecunia tibi relicta, de paeda-
|
---|
[7] |
gogo conducto quidem, sed ab illo non viso, et de reditu suo ad nos satis prolixe,
|
---|
[8] |
pluribus autem et quidem cum affectu quodam de tua in iuvando illo promptitudine,
|
---|
[9] |
in promovendo Carolo alacritate, me vero amando et demerendo constanti voluntate
|
---|
[10] |
mentionem facit; quae ego omnia ita imis praecordiis infixi, ut nec memoria eorum
|
---|
[11] |
peritura, nec animus referendae tibi gratiae unquam defuturus sit. leferebat tamen
|
---|
[12] |
ille omnia ad reditum suum, in quem etiam cetera in epistula praetermissa reiiciebat ;
|
---|
[13] |
quo divinitus negato, necessario versor in magna caligine et ignoratione multarum
|
---|
[14] |
rerum ad studia et subsidia studiorum Caroli pertinentium, quam nisi tu discusseris,
|
---|
[15] |
vereor, ne per memet in tànta locorum distantia, quid ex re ipsius deinceps futurum
|
---|
[16] |
sit, satis prospicere possim.
|
---|
[17] |
Principio quidem de magistro ipsius, qui vir sit, quibus moribus, qua erudi-
|
---|
[18] |
tione, non omnino assequor; nam licet ex tuis, quas post discessum Circleri ad me
|
---|
[19] |
dedisti, fecisse illum hactenus officium aliquo modo coniciam, atque ex binis ipsius
|
---|
[20] |
non ita pridem acceptis faciam etiam iudicium de doctrina (quae, ut verum apud te
|
---|
[21] |
fatear, videtur mihi consistere intra, ne dicam infra mediocritatem) ; tamen quia. nihil
|
---|
[22] |
.de aetate, nihil de vita ante acta, nihil de gravitate morum, nihil denique de habitu
|
---|
[23] |
viri, de patria, de instituto, de iudicio ad me relatum est, incertus sum, quid de
|
---|
[24] |
illo mihi pollicear. Accedit praeterea, quod dubius haereo, utrüm ille an alius sit,
|
---|
[25] |
quem Circlerus a Grynaeo commendatum praeficere adolescenti cogitavit: nam quem
|
---|
[26] |
ile (otlingium nominat, hic sibi Guetlini nomen imponit, in quibus quamvis sit
|
---|
[27] |
:aliqua vocis affinitas, non tamen tanta est, ut eundem esse plane mihi persuadeam.
|
---|
[28] |
Et tamen haec omnia, de quibus ambigo, non tantum diligenter mihi consi-
|
---|
[29] |
deranda, sed etiam penitus cognoscenda sunt, Si Carolo de bono institutore provisuin
|
---|
[30] |
-cupio. Nec me id movet, quod te habeam et discipuli et praeceptoris inspectorem,
|
---|
[31] |
et quod tantum mihi de tua erga me benevolentia promittam, ut nihil dubitem, te
|
---|
[32] |
in gratiam mei, quod utrique defuerit, tua virtute et prudentia suppleturum; nam
|
---|
[33] |
cum sciam, Zdenkoni non ita diu Argentinae manendum, et existimem te discedenti
|
---|
[34] |
illi futurum comitem, cogito, quid post abitum vestrum de me et de illo futurum
|
---|
[35] |
„sit, nisi prius mihi certo constet, quis et qualis ille sit, qui teneram hanc adoles-
|
---|
[36] |
centiam est recturus. Proinde omnibus modis a te peto, ut, qua praeditus es siu-
|
---|
[37] |
ceritate animi, aperte mihi sententiam tuam aperias, utrum ex usu agnati mel sit
|
---|
[38] |
:sub illo praeceptore educari, an alius mihi procurandus sit, et si alius, utrum
|
---|
[39] |
1. . . quem tibi notum esse scio, huic muneri satis sit idoneus nec ne.
|
---|