EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

100 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

me unquam sciebam. Nullus tamen dies erit, dum vixero, quo ad nomen talis mei praeceptoris non ingemiscam, nec ulla temporis longitudo, quae memoriam tam tristis nuncii penitus mihi ab animo eximat.

Litterae, quas ab illo postremo accepi, adhuc Argentinae scriptae crant, iu quibus de Carolo, de sumptibus in illum faciendis, de pecunia tibi relicta, de paeda- gogo conducto quidem, sed ab illo non viso, et de reditu suo ad nos satis prolixe, pluribus autem et quidem cum affectu quodam de tua in iuvando illo promptitudine, in promovendo Carolo alacritate, me vero amando et demerendo constanti voluntate mentionem facit; quae ego omnia ita imis praecordiis infixi, ut nec memoria eorum peritura, nec animus referendae tibi gratiae unquam defuturus sit. leferebat tamen ille omnia ad reditum suum, in quem etiam cetera in epistula praetermissa reiiciebat ; quo divinitus negato, necessario versor in magna caligine et ignoratione multarum rerum ad studia et subsidia studiorum Caroli pertinentium, quam nisi tu discusseris, vereor, ne per memet in tànta locorum distantia, quid ex re ipsius deinceps futurum sit, satis prospicere possim.

Principio quidem de magistro ipsius, qui vir sit, quibus moribus, qua erudi- tione, non omnino assequor; nam licet ex tuis, quas post discessum Circleri ad me dedisti, fecisse illum hactenus officium aliquo modo coniciam, atque ex binis ipsius non ita pridem acceptis faciam etiam iudicium de doctrina (quae, ut verum apud te fatear, videtur mihi consistere intra, ne dicam infra mediocritatem) ; tamen quia. nihil .de aetate, nihil de vita ante acta, nihil de gravitate morum, nihil denique de habitu viri, de patria, de instituto, de iudicio ad me relatum est, incertus sum, quid de illo mihi pollicear. Accedit praeterea, quod dubius haereo, utrüm ille an alius sit, quem Circlerus a Grynaeo commendatum praeficere adolescenti cogitavit: nam quem ile (otlingium nominat, hic sibi Guetlini nomen imponit, in quibus quamvis sit :aliqua vocis affinitas, non tamen tanta est, ut eundem esse plane mihi persuadeam.

Et tamen haec omnia, de quibus ambigo, non tantum diligenter mihi consi- deranda, sed etiam penitus cognoscenda sunt, Si Carolo de bono institutore provisuin -cupio. Nec me id movet, quod te habeam et discipuli et praeceptoris inspectorem, et quod tantum mihi de tua erga me benevolentia promittam, ut nihil dubitem, te in gratiam mei, quod utrique defuerit, tua virtute et prudentia suppleturum; nam cum sciam, Zdenkoni non ita diu Argentinae manendum, et existimem te discedenti illi futurum comitem, cogito, quid post abitum vestrum de me et de illo futurum sit, nisi prius mihi certo constet, quis et qualis ille sit, qui teneram hanc adoles- centiam est recturus. Proinde omnibus modis a te peto, ut, qua praeditus es siu- ceritate animi, aperte mihi sententiam tuam aperias, utrum ex usu agnati mel sit :sub illo praeceptore educari, an alius mihi procurandus sit, et si alius, utrum 1. . . quem tibi notum esse scio, huic muneri satis sit idoneus nec ne.



Text viewManuscript line view