EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
90 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

[2]
nostrorum potestatem devenisse intelligerem, perturbor non parum epistola, quae heri
[3]
mihi a MDV? reddita est, ex qua nec obsessam quidem fuisse urbem illam percipio.
[4]
Et miror sane vehementer, quod iu regno fertilissimo et quod omnibus rebus ad
[5]
vitam necessariis affluentes provincias a tergo habet, de penuria victualium querelae
[6]
fiant, nec aliter iudicare possum, quam peccari hac in parte ab iis, quirebus prae-
[7]
sunt, quibus vel scientia deest vel voluntas huic malo medendi; nam ubi frugum
[8]
abundantia, ubi copia pecudum, ubi vini proventus uberrimi, quae illic inopia esse
[9]
potest? Commeatus quod in castra non devehuntur vel a militibus, priusquam de-
[10]
vehi possunt, diripiuntur, ducum est culpa, qui disciplinae militaris obliti, insultus
[11]
suorum non prohibent. Nec id impedimento est, quod bellum nunc in locis a Danubio
[12]
remotioribus geritur, nam ubi fluminum commoditas deest, iumentis supplendum est.
[13]
quod in Gallia et Italia fieri solet, prout illi ipsi, quorum nunc opera et regimine
[14]
utimur, non ignorant.

[15]
Memini me ante annos aliquot per decem integros menses regi Galliae, ut
[16]
plurimum in locis a mari et fluviis dissitis bellum gerenti ct magnum exercitum, qui
[17]
interdum computatis servitiis sexaginta millia hominum superabat, secum trahenti
[18]
adfuisse, in cuius castris tanta semper fuit rerum omnium copia, cum tamen omnia
[19]
per rhedarios et agasones sulininistrarentur. ut vix urbem ullam abundantiorem vi-
[20]
disse me unquam crediderim, nec tamen Hungaria fertilitate Galliae cedit. Quid
[21]
ergo? Sed mauum de tabula, orandus est Deus, ut pugnet pro nobis, nam alioquin
[22]
virtute propria parum praestabimus.

[23]
De rapinis, quas Hungaria perpessa est, videbunt prudentissimi regni illius
[24]
proceres, nos Drunae consultabimus, et si minus aliunde auxilium nacti fuerimus,
[25]
ipsi afflictis rebus nostris opem feremus. Gratulationem MDV** grato animo accipio
[26]
et ipse mihi gratulor, quod in vicinia ipsius sim, unde apertior mihi ad illam aditus
[27]
et maior ad confirmandam amicitiam nostram opportunitas.

[28]
Ex Gallia nune nihil novi, nisi quod rex novum matrimonium meditatur. si
[29]
divortium ab uxore aegra et olim propter impudicitiam reiecta impetrare potuerit.
[30]
Valeat MDV? et mee sibi commendatum habeat. Rossicio 260. Aug. 98.

[31]
Konc. v knih. Bludov. 3881—VI. fol. 9. ©. 41.

[32]
271.
[33]
Vavřinci Cirklerovi posílá 300 tolarů, dává mu zprávu o nemoci Kirschnerově a těší se z Cir-
[34]
klerova uzdravení. Na Rosicích 31. srpna 1598.

[35]
(Laurentio Circlero.) Brevior ero in scribendo duabus de causis: primo equidem,
[36]
quia incertus sum, ubi sis et ubi te haec repertura sit; altero, quia nolo familiares ser-
[37]
mones nostros, eos praesertim, qui de republica sunt, in alienas manus devenire. Scito
[38]
nihilominus te, cum redieris, omnia meliore, quam reliquisti, loco offensurum esse;


Text viewFacsimile