EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

90 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

nostrorum potestatem devenisse intelligerem, perturbor non parum epistola, quae heri mihi a MDV? reddita est, ex qua nec obsessam quidem fuisse urbem illam percipio. Et miror sane vehementer, quod iu regno fertilissimo et quod omnibus rebus ad vitam necessariis affluentes provincias a tergo habet, de penuria victualium querelae fiant, nec aliter iudicare possum, quam peccari hac in parte ab iis, quirebus prae- sunt, quibus vel scientia deest vel voluntas huic malo medendi; nam ubi frugum abundantia, ubi copia pecudum, ubi vini proventus uberrimi, quae illic inopia esse potest? Commeatus quod in castra non devehuntur vel a militibus, priusquam de- vehi possunt, diripiuntur, ducum est culpa, qui disciplinae militaris obliti, insultus suorum non prohibent. Nec id impedimento est, quod bellum nunc in locis a Danubio remotioribus geritur, nam ubi fluminum commoditas deest, iumentis supplendum est. quod in Gallia et Italia fieri solet, prout illi ipsi, quorum nunc opera et regimine utimur, non ignorant.

Memini me ante annos aliquot per decem integros menses regi Galliae, ut plurimum in locis a mari et fluviis dissitis bellum gerenti ct magnum exercitum, qui interdum computatis servitiis sexaginta millia hominum superabat, secum trahenti adfuisse, in cuius castris tanta semper fuit rerum omnium copia, cum tamen omnia per rhedarios et agasones sulininistrarentur. ut vix urbem ullam abundantiorem vi- disse me unquam crediderim, nec tamen Hungaria fertilitate Galliae cedit. Quid ergo? Sed mauum de tabula, orandus est Deus, ut pugnet pro nobis, nam alioquin virtute propria parum praestabimus.

De rapinis, quas Hungaria perpessa est, videbunt prudentissimi regni illius proceres, nos Drunae consultabimus, et si minus aliunde auxilium nacti fuerimus, ipsi afflictis rebus nostris opem feremus. Gratulationem MDV** grato animo accipio et ipse mihi gratulor, quod in vicinia ipsius sim, unde apertior mihi ad illam aditus et maior ad confirmandam amicitiam nostram opportunitas.

Ex Gallia nune nihil novi, nisi quod rex novum matrimonium meditatur. si divortium ab uxore aegra et olim propter impudicitiam reiecta impetrare potuerit. Valeat MDV? et mee sibi commendatum habeat. Rossicio 260. Aug. 98.

Konc. v knih. Bludov. 3881—VI. fol. 9. ©. 41.

271. Vavřinci Cirklerovi posílá 300 tolarů, dává mu zprávu o nemoci Kirschnerově a těší se z Cir- klerova uzdravení. Na Rosicích 31. srpna 1598.

(Laurentio Circlero.) Brevior ero in scribendo duabus de causis: primo equidem, quia incertus sum, ubi sis et ubi te haec repertura sit; altero, quia nolo familiares ser- mones nostros, eos praesertim, qui de republica sunt, in alienas manus devenire. Scito nihilominus te, cum redieris, omnia meliore, quam reliquisti, loco offensurum esse;



Text viewManuscript line view