[1] |
z roku 1598, 11.—18. března. 67
|
---|
[2] |
memini. Zastriselii sententia est. At si Beza aliud suadet et vobis vel Aureliam vel
|
---|
[3] |
Jiturigos proponit, non arbitror repugnaturum. l'acile enim acquiescit sanis consiliis,
|
---|
[4] |
et quia Galliam non vidit, quod vobis hoc et illi hae in parte absque dubio proba-
|
---|
[5] |
bitur. Ubivis autem pedem fixeritis, iubet vos aula abstinere. Id ego quoque consulo,
|
---|
[6] |
non quod regis et procerum conspectum vel aulae frequentiam vel alia, et diligentis
|
---|
[7] |
habitationis sedem. quae vulgo patent exteris visenda, vobis invideat, sed quia alloquia
|
---|
[8] |
et coetus et familiaritatem prohibet, non ignorans, quanta monstra alat regia ista,
|
---|
[9] |
quibus vos obiicere et temerarium esset et erudele. Sed ego toties iam. obtrusa pluribus
|
---|
[10] |
repetere supersedeo. ne vel prudentiae tuae diffidere vel privatis affectibus aliquid
|
---|
[11] |
|
---|
[12] |
De discipulo quae scribis, magno me affecerunt solatio, gaudeo illum valere
|
---|
[13] |
et proficere — id enim interest et mea et patriae sed quam vereor, ne peregri-
|
---|
[14] |
nationis dulcedo. avocet animum ab altioribus studiis et ad annorum infantium
|
---|
[15] |
frugem magis necessariis; nam quae ipse in me sum expertus, in aliis soleo plerumque
|
---|
[16] |
extimescere. Si enim mihi, cui nec discendi aviditas nec gloriae per virtutem adipi-
|
---|
[17] |
scendae cupido etiam adolescenti unquam defuit, crebrae atque diuturnae peregrinationes
|
---|
[18] |
multum obfuerunt ad studia feliciter absolvenda, quid de aliis sentiam, quorum milii
|
---|
[19] |
animus et mores et. ingenium minus quam ille, quas natura mihi tribuit dotes, sunt
|
---|
[20] |
cognita. Ned poteris tu et consiliis, ne quid detrimenti profectus ipsius capiant,
|
---|
[21] |
praecavere et diligentia supplere, si quid per hanc otii occasionem deperierit.
|
---|
[22] |
|
---|
[23] |
Ad Dasilienses amicos quod attinet, tuum esto iudicium, tua res agitur, sed
|
---|
[24] |
memento. esse te Cristianum, nec ullum tam magnum esse virum (tuis verbis respondeo),
|
---|
[25] |
quem non posthabere debeas Christo iubenti, ut ignoscamus, et ignoscamus, quidem
|
---|
[26] |
ex animo, inimicis nostris. Quanto magis iis, quibuscum leves offensae tibi intercedunt,
|
---|
[27] |
quibuscum reconciliatio expetenda, qui ecclesiam, qui rempublicam litterariam innumeris
|
---|
[28] |
iuvarunt modis, quorum autoritas ea est per Germaniam, ut una littera omnes tuos
|
---|
[29] |
laudes delere, una literula omnem tuam gloriam inobseurare possint.
|
---|
[30] |
Conjicio te, cum ad me scripsisti, nondum habuisse eam, quam primis Decembris
|
---|
[31] |
diebus ad te dedi, alioquin scio te futurum fuisse mitiorem. Nam quorsum illa tam
|
---|
[32] |
acerba de calumniis, de. impudentia, de simulata religione? Cohibe te paulisper et
|
---|
[33] |
cave, ne immoderatus animi motus coherceat ille, qui, quae nos agimus, aequa balance
|
---|
[34] |
ponderat et reddit unicuique secundum opera sua. Haec sufficient, ne epistola excedat
|
---|
[35] |
modum. heliqua ad proximam occasionem reservàbo. Te interim et valere et amicos
|
---|
[36] |
a me salvere iubeo. Rossicio 13. Martii 98.
|
---|
[37] |
Kone. arch. Bludovského VI. 3881 f. 2b. &. 9. — *) Paludius Jan, vychovatel syna Václava ze Zá-
|
---|
[38] |
|
---|
[39] |
9*
|
---|